BCCCAP00000000000000000000702
.De praeceptis aequipollentibus 297 quae partí securiori et rigidiori adhaeret, aliquod praeceptum possit affirmari; 7) ideo nos indicare officium laicorum non esse prae– ceptum nec ex regula, nec ex pontificiis declarationibus, nec ex recta traditione seu consuetudine (62). · b) Ieiunium quadragesimae maioris seu ante Pascha Alía quaestio quodammodo minos ·clara et attente perpendenda quadragesimae maioris respicit ieiunium. Procul dubio tenentur fra- (62) « Putarem regulam fratrum minorum esse dubiam circa naturam officii laicorum » (K. KAZENBERGER - A. IGLESIAS, Liber vitae, ed. 3, Romae 1954, c. 3, q. 2, p. 97, in nota 2). F. Pawlowski, argumentum sic resumit: H r. In vetustis docu– mentis parum vel nihil de huius observantia dicitur, ex quo tamen silentio mul– tum de eius non-existentia inferre haud licet. S. Bonaventura in regulae exposi– tione potius niysticae rationi quae numero orationum dominicarum inest incumbit; sed et hoc fortassis propterea quod obligationis existentiam et servationem omnino supponit. - 2. In regula est quaedam textualis coniunctio ínter clericorum et lai– corum officia, quamvis utrumque plene separatis propositionibus enuntietur. Quam coniunctionem adeo intimam putant nonnulli expositores ut officium laicorum in ipso Clementis V aequipollente, quod de laicis omnino .silet, contentul!l adserant. Quod non videtur admittendum, tum a) propter manifestam restrictionem aequi– pollentis per subiectum "clerici" , tum b) propter verisimilitudinem quqd hic po- . tius ritus per regulam praecipi intenditur, ut supra diximus. Item dici potest quod contrariorum ratio si hic valet, in aliis etia:m casibus, qui pares sunt, veri– ficari quoque deberet; e. gr. , declarato aequipollenti "de non habendo piures quam duas tunicas" deberet iam concludi praeceptum de non calceando et de vili vestia– rio, quae omnia usum arctum rerum uno contextu determinant; et tamen haec a Clemente V distincte ponuntur. - 3. Propter silentium Clementis V non est mirum fuisse quondam haesitatum a multis de huius praecepti existentia. Consuetudo tamen, testantibus expositoribus [non recentibus] stetit generatim pro obligatione; cuí, ad dubia tandem auferenda, accessit quaedam (quae traditione retinetur) semi– authentica - ut ita dicamus - declaratio ministri generalis Francisci ab Angelis, qui in · epistola ad partes Hispaniae a. 1523 missa, fertur auctoritate apostolica de– clarasse illud praeceptum existere [in nota ait: "Primum invenitur apud Cord. (1.540) c. 3 q. 1., 4 °, qui vere dici potest competens in tali testimonio, utpote qui et ipse hispanus fuit et ex scientia propria testari potuit"]. 0 4. Quapropter usus adhuc fundatior evasit eiusque naturae ut servetur propterea quod officium istud reputabatur punctum obligatorium regulae. Et proinde saltem illa consuetudo, cum iuridica evasit in praedicto sensu, eadem dicenda est consuetudo declaratoria regulae, eo effectu ut origo iuridica obligationis . huius regulae tandem assignari debeat ·consuetudine legitima interpretata seu declarata » (F. PAWLOWSKI, OFM., J)e origine iuridica praeceptorum regulae fratrum minorum, Roma 1923) (disser– tatio manuscripta). Ex dictis in textu, non approbamus huius auctoris conclu– sionem. Laurentlar1um. - An. VIII 20
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz