BCCCAP00000000000000000000702

296 Elizondo Non possumus admittere sententiam Antonii a Corduba, iuxta quam « non omnia expressit Clemens V quae in aequipollentibus · continebantur n, nam, excepto ultimo praecepto explicite a romano pontifice modo generali recensito; sententia omnino contraria est te– nenda, si attente perpendatur unumquodque praeceptum et si intime considerentur et Clementis intentio omnia dubia sublevancli. et de– cretalis redactio, quia commissio ad eam praeparandam memorat tantum factum officii clericorum et laicorum, silens de praecepto; Clemens V vero loquitur de praecepto clericorum, silens omnino de praecepto laicorum, de quo, si voluisset, debuisset loqui. Argu– menta a Ludovico a Parisiis et a Sancte a Roma adhibita et supra relata, ex dictis non indigent commentario. Insuper, Innocentius XI, in bulla Sollicitudo pastoralis inscri– pta, declarat fratres minores « teneri in conscientia observare Re– gulam Fratrum Minorum S. Francisci, et praecepta a fel. rec. Nico– lao III et Clemente V Romanis Pontificibus, praedecessoribus No– stris, exposita et numerata » (60); igitur, non ad alía. Et immediate memorat inter praecepta, « recitationem Divini Officii >> (6r), non agens de laicorum officio. Omnibus proinde rite perpensis, haec est nostra sententia, sci– licet: r) non posse affirmari ante bullam Exivi de paradiso exstitisse certo praeceptum grave recitandi officii laicorum; 2) in bulla cle– mentina certo hoc praeceptum non proponi, immo explicite excludi; 3) ante saeculum XVI non facile posse admitti obligationem sub gravi; 4) iam a saeculo XVI usque ad nostra tempora auctores pro– posuisse obligationem gravem, ex ordinis traditione seu consuetudine; 5) hodie non posse hoc simpliciter admitti, quia est contra clementi– nam declarationem, ad quam semper et ubique auctores recurrunt ad regulam explanandam, et etiam contra bullam Sollicitudo .pasto– ralis Innocentii XI; 6) mirari debére quod ultra bullam clementinam, (60) INNOCENTIUs XI, Sollicitudo pastoralis (20 nov. 1679) (ed. Monumenta se– lecta iuris regularis, Ad Claras Aquas 1913) p. 60. Innocentius XII, in bulla Alias a felicis recordationis (2 iul. 1695), renovavit harre decretalem (ed. Orbis seraphi- cus, vol. V, pars II, Augustae Taurinorum 1741, p . 23b-28a). · (61) INNOCENTIUS XI, loe. cit .

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz