BCCCAP00000000000000000000702

De praeceptis aequipollentibus 293 et laici; etenim clerici et laici omnium religionum sunt Dei servitio . mancipati et, ut tales, sunt adstricti ad recitandam aliquam ora– tionem publicam pro ecclesiae necessitate; itaque, sicut sanctus Franciscus non utitur verbis praeceptivis ad praescribendam qua– dragesimam maiorem, seu ante Pascha, cum iam ab ecclesia sta– tuta esset, sic non utitur verbis praeceptivis cum de officio laicorum agit, quia sufficiens erat lex communis cogens ·eos ad orandum; si– lentium Clementis explicatur hoc modo: officium laicorum in officio clericorum est comprehensum; :2) praeterea, laici sunt officio ad– stricti ex consuetudine, quia iam ab ordinis initio orones affirma– runt hoc praeceptum; propterea id enumeratur ínter praecepta a Gundisalvo Hispano, ab auctore operis Speculum fratrum minorum nuncupati (Ioanne de Argomanes), ab Antonio a Corduba et aliis (45). Auctores hodierni generaliter et simpliciter admittunt hoc praeceptum (46). Alexander a Ripabottoni, qui circa ~ratres laicos speciale instituit studium, agens de argumento, admittit etiam do– ctorum sententiam (47). Quid dicendum? Argumenta ab Antonio a Corduba allata, et a reliquis auctoribus plus minusve repetita, nihil probant. Etenim non possumus ¡:idmittere de hoc argumento ordinis ,traditionem, cum non sufficiat probare orones aestimasse fratres laicos ad recitationem officii esse obligatos (quod patet ex regula), sed an sub praecepto gravi (quod probandum est et non probatur). (45) SANTI THESAURO ROMANO, OFM. Cap., Espositfone, sopra la regala del serafico padre S. Francesco, Roma I6r4, e, 3, p. I53ss. (46) V. gr., ALBERTUS A BuLSANO, OFM. Cap., Expositio regulae FF. Minorum, Mediolani I889, c. 3, § 4I, p. 140s.; /bid., Romae I932, c. 3, n. I6r, p. 244s.; GEORGES DE VILLEFRANCHE, OFM. Cap., Exposition de la regle des freres ·mineiws, Toulouse I893, c. 3, n. rn3, p. 97s.; I. TmENEKENs, OFM., Expositio canonico– moralis regulae fratrum minorum, ed. 4, Mechliniae I948, pars II, c. 3, n. 202, p. I22s.; K. KAZENBERGER, OFM. - A. IGLESIAS, OFM., Líber vitae seu regulae s. Francisci expositio, ed. 3, Romae 1954, c. 3, q. 2, p. 96s.; THOMAS VILLANOVA GERSTER Aus ZEIL, OFM. Cap., Regel des ersten Ordens vom heiligen Fm.nzi,skus, ed. 5, [1940], c. 3, p. rn2s.; BERNARDINO DA SIENA, OirM. Cap., Esposizione della regala francescana, ed. 2, Roma I959, c. 3, n. 349, ·p. 224. (47) ALESSANDRO DA RIPABOTTONI, OFM. Cap., I fratelli laici nel primo ordine francescano, Roma 1956, p. 278ss.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz