BCCCAP00000000000000000000702

De praeceptis aequipollentibus 289 secundum etc. Usque ad Nativitatem Domini ieiunent,· aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare. Hic indici cre– dimus fratribus sub precepto ieiunium quadragesimale et sexte fe– rie >> (29). Clemens V vero of:fidum clericorum inter regulae prae– cepta memorat (30), et ut praeceptum speciale forsitan potest accipi non in quantum recitationem praescribat, ab omnibus clericis iam fa– ciendarn (31), sed in quantum statuat eam dici debere « secundum ordinem sanctae romanae Ecclesiae >> (32). Praeceptum de praedicationis prohibitione, a regula, ut videtur, potius memoratum quam impositum, saeculo XIII constituebat ius ecclesiae commune; sed non sunt oblivioni danda specialia super ar– gumento privilegia a franciscanis acquisita (33). Postremo, in numero duodecimo praeceptorum aequipollentium habentur aliqua quae iam ex alio fonte praescribebantur et quae a seraphico patre potius me– morantur, ut, exempli gratia, annus noviciatus, ex bulla Honorii III, Cum secundum consilium (22 sept. 1220), ab ipsa legislatione ex– plicite mernorata (34). · Ideo, si haec omnia accurate examinemus, caute debemus loqui de duodenario numero praeceptorum aequipollentium, etsi a Cle– mente V recolantur ut mandata obligatoria, quaeque bis in casibus certa sunt; num vero a regula praescripta an tantum memorata sint alia omnino est quaestio (35). (29) Relatia cammissianis, p. 161. (30) Exivi, a. 3, n. 2, p, 237. (31) Sanctus Franciscus ait: « Officium dicebamus clerici secundum alias clericas, laici dicebant Pater noster >> (Testamentum, p. 79), (32) Sanctus Franciscus advertit: « Et qui inventi essent, qui non facerent afficium secundum regulam ... » (Testamentum, p. Sr). Cf. K. EssER, OFM., Melius cathalice abservemus, in Werkbuch zur Regel des heiligen Franziskus, Werl in Westf. 1955, c. 3, p. 159-162. (33) Cf. B. MATHIS, OFM. Cap., Die Privilegien des Franziskanenadrms bis zum Kanzil van. Vienn.e {IJII), Paderborn 1928; K, EssER, ap. cit., c. 9, p. 218-225. (34) HoNORIUS III, Cum secundum consilium (22 sept. 1220), in Bullarium franciscanum I, p. 6ab. (35) Ad rem celeber L. Miranda: « No me pareció venía mal sino antes bien el hacer lo que pretendo en este capítulo, que es mostrar cómo de todos los veinte y cinco preceptos y cosas que en nuestra regla son obligatorias, solas cinco o

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz