BCCCAP00000000000000000000702

288 Elizondo Nos vero iudicamus in regula franciscana supprimenda esse, ut praecepta particularia, omnia quae iam a iure divino vela iure eccle– siastico saeculi XIII sunt praescripta, donec contrarium prnbetur. Haec mandata, a regula memorata, momentum .habent in determi– nanda spiritualitate franciscana, intimum enim sancti Francisci desi– derium pandunt circa argumenta eidem gratiora. Hoc suffulti principio, de quinque saltero praeceptis aequipol– lentibus surgit quaestio: r) de sollicita ministrorum cura in fratrum infirmorum necessitatibus et pro fratribus induendis; 2) de fratrum infirmorum accurata sóllicitudine; 3) de clericorum officii recitatione; 4) de fratrum praedicatione, episcopo contradicente; 5) de religioso– rum admissione. Primum praeceptum est iuris naturalis, omnibus superioribus omnium religionum obligatorium, a seraphico patre in regula memo– ratum in capite quarto legislationis, post omnimodam pecuniae prohi– bitionem, ita ut clare videantur et sublimis franciscalis paupertas et sollicita fratrum cura. Idem dicendum est de secundo praecepto, de superiorum accurata sollicitudine, a iure naturali omnibus religiosis omnium religionum in materia gravi sub gravi obliganti, et a regula in capite sexto memorato. In hoc capite, sanctus Franciscus loquitur de altissima paupertate, scilicet, de omnimoda expropriatione, ita ut, si fratres nihil habeant, de nihilo curent, pecuniam non recipiant, tamen, Christi caritate, ad infirmas sublevandos mediorum humano– rum defectui fratres suppleant. De praecepto circa clericorum offi– cium, Ubertinus a Casale, ante bullam Exivi de paradiso scribens, asserit recitationem ·divini officii praecepto aequipollere « ratione communis observationis » (28). Relatio commissionis ad decretalem praeparandam silet omnino de hac materia, .sic implicite declarans mandatum speciale de clericorum officio in regula non dari, nam doctores commissionis in capite tertio tantum agunt de ieiunio. Di– cunt, enim: « Et infra capitulo III: Clerici faciant divinum officium (28) UBERTINUS A CASALE, Super tribus sceleribus (ed. A. HEYSSE, OFM., Ubertini de Casali opusculum « Super tribus sceleribus », in AFH 10 [191.7] 103. 174) p . .134.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz