BCCCAP00000000000000000000693

440 S. PETRUS DE ALCÁNTARA STUDIORUM DUX ET EXEMPLAR « Ad quid, ~·eligiosis praecipue viris, physicarum, multoque magis ma– thematicarum disciplinarum institutio? Quae Religionis, paupertatis ac poeni– tentiae cum mathesi communio? Huiusmodi blaterantibus libentissime annuerem, si monachis id tantum pensi daretur, ut sibi unice vacarent, nec nisi con– templatione, labore manuum ac similibus solitariam vitam, qualiter primigenia praeseferebat institutio, occuparentur. Nunc vero, seu rerum humanarum vi– cissitudine, seu necessitudinis utilitatisve ergo, seu qualibet ex causa (quam examinare non vacat) in partem sollicitudinis vocati ac eccksiasticis muneribus deputati, ea addiscant oportet, sine quibus munia sua adimplere congruenter nequeunt » 17 • 2. - Sanctus Petrus de Afoántara cursus philosophici patronus Nega:ri non potest, idque vel ex solis supra excerptis locis apparet, Franciscum a Villalpando cogitata mentis praeclare eloqui, ut lectores certiores reddat institutiones philosophicas ad normam recentioris methodi exaratas nedum scientiae necessitati et animae pietati officere, sed utramque magnopere provehere et commendare. Sed insuper aliud et quidem maximi ponderis argumentum ei inpromptu erat ad animos deviciendos: S. Petrus Alcantarinus, cui certe nemo morum austerita– tem, vitaeque sanctimoniam et zelum apostolicum negabit, est veluti archetypus genuini cultus scientiae, quae omnimode necessaria est in sacro exercendo ministerio. Et haec est potissima ratio, cur in fronte primi voluminis Cursus Philosophici (p.I-VI) secundum scripto– rum recentiorum et scholae novissimae postulata compositi apparet eiusmodi devota nuncupatio. Sane auctorem nequaquam latere poterat audacia insimulari posse ob tam singularis ac inopinati patroni electionem, sed incunctanter asserit et demonstrat grave solidumque electionis fundamentum adesse, quippe quod Sanctus Patronus in vita sua fulgidum exstitit exemplar scientiae in scholis franciscanis excolendae et in his praelectionibus enucleatae. Etenim, ut saepe dictum est, eiusmodi Cursus Philosophicus nedum a pietate seiungitur, sed ad hanc fovendam quam maxime apta– tus proponitur, qualiter in S. Petro mirifice contingit; praeterea est valde idoneus ad vitam apostolicam ducendam, quam idem Sanctus multifarie exercuit et ad quam exsequendam tirones in aulis academi– cis parantur. Utrumque fecisse S. Petrum Alcantarinum luculenter apparet; ideoque exemplar sit ac dux professorum et discipulorum. Scientia non est virtutis inimica; et virtus supellectili scientifica ador– nata inimicos Dei et Ecclesiae militantis fortissime et invicte -oppugnat. Utrumque est munus sodalium capuccinorum, ad quod obeundum per septennale studiorum currículum sedulo manuducendi sunt praeclaro exemplo illius Sancti qui « mira perspicacia precationem et actionem vitae nequaquam dissociabiles esse, sed potius fecundo foedere utrasque 17 Philosophia III, 446.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz