BCCCAP00000000000000000000693

6) MELCHIOR A POBLADURA 439 aut de animae rationalis nobilitate et excellentia, ut in metaphysica et psycho– logia; aut de mundo hoc spectabili, de corporibus, legibusque tum generalibus tum particularibus, quibus regitur, ut in physica; aut de veritate cognoscenda aut discernenda, errorum fontibus ostendendis, mente dirigenda illiusque opera– tionibus ordinandis ac regulandis, ut in logica... - Haec hoc loco annotare opus fuit, ut adolescentes opportune in studiorum suorum exordio sese munire discant, necdum adversus deliros quosdam, qui pugnante raÜone ac praesentis saeculi cultura, scientias exibilare ac dehonestare, ,et ignorantiae apolog'iam perfricto fronte scribere ausi sunt (eo ipso ridiculiores, sicut Quintilianus de nonnullis sui temporis queritur, quod videlicet eloc;uentiae armis eloquentiam impugna– bant, sic isti omni eruditionis genere et notitiarum varietate scientias, a qui– bus eas desumpsere, impugnant et vituperant), sed et contra eos qui virtutis ac humilitatis colore, ad sanctam quandam inscitiam et stupiditatem hortantur, se valeant praemunire »15. Ad ultimum, palam fit novam studiorum instauratam rationem apprime consentaneam esse indoli apostolicae seu ministeriali, quam studiorum curriculum prae se ferre debet. Auctor testatur suum seo– pum esse iuvenes erudire sacro ministerio destinatos, et quidem in genere vitae religiosae, quam mixtam vocant. Iam vero inter aureas de doctrinae seu expositionis methodo regulas ab eodem traditas haec quoque legitur, quae certo certius suam propriam methodum in cursu philosophico apparando et explicando exhibet: « Denique quem finem auditor in studiis sibi proposuit, explorare prae– ceptór debet, seu ad quem finem sibi sint a parentibus, republica vel religione adolescentes traditi. lnstitutio quippe fini ac studiorum proposito attempe– randa est ». Et in animadversionibus ad calcem paginae hanc explicationem apposuit: « Id minus habet negotii, omninoque exploratum esse debet eorum respectu, qui de sorte sua securi sunt, nec nisi ut in vocatione, in qua vocati sunt, p2rmaneant, aliud habent quod faciant, quales sunt religiosi adolescentes, quibus proinde, ac eorum praeceptoribus, ad quem finem, scopumve studia sua ordinent ac dirigant, ignotum esse nequit, ut videlicet ad munia ecclesiastica (ultra suimet in virtutibus ac perfectionis via profectum, qui semper et in oinnibus primum ac praecipuum obtineat locum necesse est, et qui litterarum studia mirifice prosunt), directionis animarum, verbi Dei praedicationis, sacra– mentorum, poenitentiae praecipue administrationis, necnon et sacrarum ordinum exercendarum, debite adimplenda congrue praeparentur; seu remote, ut ita dicam, per humanarum litterarum ac philosophicarum disciplinarum studia, seu proxime per scripturarum notitiam ac scientiam theologicam »16. Demum auctor notam apostolicam studii scientiarumque extollere ac promovere nunquam destitit. Quum totum opus generali conclusione adumbraret, denuo obiurgantes his verbis denuntiat ac reprehendit: 1 s Philosophia I, 191-194, in textu et in nota. 16 Philosophia I, 479. Etiam haec auctoritas depromitur quoad primam partem e textu operis, quoad alteram autem ex animadversionibus ipsius auctoris.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz