BCCCAP00000000000000000000693

(4) MELCHIOR A POBLADURA 437 nia, quae necessitatem studiorum nova methodo excolendorum pate– faciunt vel enuntiant. Iam in primi voluminis conclusione haec scripse– rat verba, quae dilucide scriptoris scopum et studiorum finem adum– brant: « Haec v2ra logica Eost, qua si imbuamini, opprobria omnia, quibus pseudo-logici aristotelici onerantur, nec non et non recte disciplinarum famam, notamque vitabitis. Quod unum ex praecipuis est, quod me laborem istum susci– pere coegit, ut nempe dedecus istud pro viribus e hominum memoria delerem; eo ve! magis quod nec penitus effictum, et aliunde necdum bonae famae ac nomini, sed et publicae causae, proximorumque utilitati noxium viderem, eo quod praeclarus ac tot titulis commendabilis Ordo noster doctrina litterarumque splendore destitutus creditus, ac communiter habitus, non pro merito in conscien– tiarum regimine reputar2tur. Sicut enim sapientiam (humanam dico, et quae studio comparatur, nam caelestis illa et superna, quae sola sapientiae nomen demeretur, arrogantem refugit, nec in anima hocce aliisve vitiis coinquinatam intrat, sicut caelesti oraculo edocemur), irascor valde, eo quod adeo pulchrum pre– tiosumque donum fo2datum, conspurcatum censeam, possidentibus quidem exitiale, caeteris vero ad minus inane prorsus et inutile; sic e converso cuperem sanctitate praeditos ac virtutibus, humilitate praecipue conspicuos viras, sapien– tia quoque ac omni scientiarum genere splendescere, qua mundum illuminarent ac veritatis radiis recrearent. Id nunc maxime ac in misera temporum condi– tione necessarium reputo, cum videlicet captiva habetur veritas, iniquitati in– fidelitatique servisse iussa atque coacta » 10 • Denique huc quoque spectant rationes, quibus, disserens de officiis hominis erga se ipsum, scientiarum culturam suadet: « Quia tamen pro humani ingenii tenuitate non licet rerum omnium cognitionem adquirere, iis primum studiis vacandum est, quae in bonorum malorumque seu physicorum seu moralium cognitione versantur; atque deinde praeferendae sunt scientiae, quae nostro vitae instituto sunt magis consen– taneae... - Negligi non debent in quolibet ingenuo et liberali hominum statu disciplinae illae quae menti nostrae vim, intelligendi facilitatem, iudicii atque ratiocinationis acumen, methodi perspicuitatem conciliare possunt, etiamsi prophanae videantur. Id autem probe tenendum est, unius cuiusque hominis officium esse ut eam acquirat scientiam, qua maxime opus habet in eo, quod amplectitur, vitae genere; alioqui errandi pericu.lo et se ipsum et alias expo– neret. Qui summum attingere nequeunt, in medio consistant; quibus vero medium quoque inaccessum est, hi in infirmo acquiescere tenentur; neque enim tenemur ad impossibile; sed praestat habere scientiam imperfectam quam nullam »n. Accedit deinde quod scientia philosophica nova ratione concin– nata nullatenus devotioni ac pietati obstat, quas maximopere scholares capuccini persequi tenentur per studiorum septennale curriculum, me– mores litterae et mentis constitutionum: « Nec quaerant studentes scientiam adipisci quae inflat, sed illumina- 10 Philosophia I, 504s. 11 Philosophia III, 350. Altera al\ati textus pars legitur in nota ad calcem paginae 351.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz