BCCCAP00000000000000000000693

436 S. PETRUS DE ALCÁNTARA STUDIORUM DUX ET EXEMPLAR (3 hoc veluti audax inceptum intrinsecis di:fficultatibus obnoxium multos habere adversarios etiam intra suie domus septa. Quapropter singilla– tim in operis Praloqiiio, et saepé deinceps, et positive et negative praelectiones philosophicas nova methodo digestas et ad usum schola– rum propositas propugnavit. Positive quidem, ostendens studia eccle– siastica funditus esse renovanda, ut vita religiosa et monastica novis ministerii sacerdotalis postulatis satisfaceret; pariterque hanc novam magisterii rationem indoli studiorum secundum sui Ordinis traditionem et mentem 7 apprime congruere, quippe quae et pietatem fovebat ab actione non dissociatam et dignos ministros Dei et Ecclesiae formabat, plebisque christianae efficaces cooperatores. · Negative quoque suum vindicabat propositum, dum obloquentium argumenta debellabat. De– mum nullam praetermittebat occa,sionem studiosos adulescentes atten-– tos reddendi ut et singulis pertractatis quaestionibus animum ad Deum erigerent, ex eisque motiva dilectionis et servitii haurirent. Hanc vindicationem ad satietatem repetit auctor, et in infinitum protraheretur noster serrrio, si singulos locos attingere vellemus. Nihi– lominus abs re non erit, specimina quaedam indolis magis generalis afferre, ut deinde clarius percipiatur vis argumenti ex auctoritate S. Petri de Alcántara deprompti. Praeprimis auctor omni contentione demonstrare satagit tironi– bus religiosis eam scientiarum etiam naturalium summam necessariam esse, quae apud viros doctos excoluntur, asseritque in hunc finem cursum philosophicum apparavisse recentioribus scientiarum naturalium inventionibus, progressibus et applicationibus locupletatum. · Hincque fiet ut sodales apti sint ad falsam philosophiam debellandarn, quae et bonos mores corrumpit et revelationem divinam negat ve! deturpat. Scientia enim nedum contemnenda vel parvipendenda, sed omni nixu fovenda et exquirenda est.. Haec est veluti auctoris tessera.: « Nihil enim studiosos nostros ita ignorare, ut nullam prorsus -ratíonem reddere quaesiti valea.nt, summopere cupio » 8 • « Accepistis, .adolescentes praeclari, philosophicas institutiones, guas vo– bis magis accommodatas atque profuturas existimavi, quibus ea omnia, quorum in tomi primi praefatione mentionem feci, feliciter adipiscamini, cunctisque luculenter appareat nullatenus vobis obseptum iter aut ad veram sapientiam inclusum fore »º. Ex multis, quae afferri possent, duo tantum excerpimus testimo- tum pro ratione efformanda, tum pro rerum·naturalium cognitione adipiscenda, aucta et locupletata. In tres tomos distributa, auctore R.P. FRANCISCO A VILLALPAND0, · eiusdem Órdinis Philosophiae et Theologiae professore, Matriti l 7'7'7-1778. 7 Cf. HILARINUS A LUCERNA, O.F.M.Cap., De spiritu studiorum franciscano, in . Coll.Franc. 3(1933) 161-181; MELCH0R DE, POBLADURA, Significado 1J ampWud de· tos estudios en la Orden Capuchina durante el primer siglo ele su existencia, in · Estucl.Franc. 52(1951) 317-346. · 8 Philosophia I, 439. Ita deinceps significantur loci e quibus textus desumuntur, mutatis tantummodo · voluminis et paginae númeris. · o Philosophia III, 441.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz