BCCCAP00000000000000000000693
(2) MELCHIOR A POBLADURA 435 l. - Adnotationes praeviae Post medium saec. XVIII etiam in publicis athenaeis et semina– riis Hispaniae studia novo ordine instaurari coeperunt 4 • Iam vero eiusmodi novae rationis instauratio acrem excitavit pugnam inter te– naces fautores methodi aristotelicae seu scholasticae, quae in disciplinis ecclesiasticis tradendis hactenus viguerat, atque eiusdem methodi oppu– gnatores, qui auctoritatem in perquisitione veritatis parvipendentes, iura ac pondus rationis extollebant quam maxime. Controversia exinde orta et agitata connectitur cum contemptu imo cum lucta adversus Ecclesiam et Ordines religiosorum. Etenim tempestate illa viri docti, qui « illuminati » dicuntur, multa dictitabant contra sodales religiosos, eaque sensim sine sensu apud vulgus serpebant perniciosa seminantia consectaria. Alii praetextam, vel utcumque exaggeratam religiosorum ignorantiam deridebant; alii vitam vituperabant in claustris otiosam; alii, vetustis et obsoletis disciplinae et culturae institutis despectis, eorumdem prosecutionem maligno sermone carpebant; alii denique, vel potius iidem omnes, quaelibet instituta religiosa, uti novis tempo– ribus minus congruentia, nedum fovenda non esse autumabant, imo et profliganda esse praedicabant. Ex altera autem parte, non deerant viri religfosi magis illuminati, qui novis temporibus aptam accommodationem, sicut hodie contingere solet, enixe promovebant. Quod quidem negotium difficultatibus esse obnoxium ignorat nemo, et Franciscus a Villalpando expertus est satis. Is, postquam in saecularibus ephebaeis studia peregerat huma– niora, die 9 apr. an. 1738 capuccinis Salmanticae nomen dedit 5 ; et ab an. 1767 munus ei committitur iuvenibus religiosis disciplinas philoso– phicas et theologicas tradendi. Perspicaci ingenio praeditus et ampla eruditione ornatus sibi persuasum habuit domesticam studiorum ratio– nem hactenus usitatam exigentiis temporum et coaevae societatis ne– quaquam esse aptam. !taque « ad debellanda praeiudicia novamque et hucusque inaccessam viam ostendendam, vetustis aut praetermissis et silentio obrutis, aut etiam prout oportet contemptis et oppugnatis », cursum philosophicum exaravit publicique iuris fecit secundum normas latas a Supremo Castellae Senatu, « cuius quoque erat artium scien– tiarumque culturam ordinare et promovere » 6 • Eum latere non poterat 4 Cf. Vicente de LA FUENTE, Historia eclesiástica VI, Madrid 1875, 124ss; Idem, Historia de las Universidades, colegios y demás establecimientos de enseñanza en España IV, Madrid 1889; M. MENENDEZ y PELAYO, Historia de los heterodoxos españoles V, Santander 1947, 272ss. 5 übiit an. 1796. Cf. BUENAVENTURA DE CARROCERA, Necrologio de los Frailes Menores Capuchinos de ... Castilla, Madrid 1943, 32s; Idem, Un capítulo de la histo– ria de la filosofía en España. La obra filosófica del capuchino P. Francisco de Villalpando, texto oficial de las Universidades espaiíolas, in Estud.Franc. 49(1948) 56-78. 379-389; Lexicon Capuccinum, Romae 1951, 641. 6 En operis titulus: Philosophia ad usum Scholae FF. Minorum S. Francisci Capucinorum Provinciae utriiisque Castellae accommodata. In meliorem concinniorem– que formam redacta, antiquis obsoletisque opinionibus libera, ac Recentiorum inventis,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz