BCCCAP00000000000000000000693

444 S. PETRUS DE ALCÁNTARA STUDIORUM DUX ET EXEMPLAR (11) adulationis pulvere, quibus laudes, encomiaque potentum (ingenti Phi– losophiae dedecore) conspergi solent, atque infici; inconstantiae peri– culis, quibus celebriores adhuc litterarum Patroni, atque Moecenates, tanqiiam homines, hominumque defectibus proinde obnoxii, frequenter laborant; fraude denique, dolo aut deceptione quacumque penitus libera, atque [V] immunia. Altius, excellentius, nobilius, dignius refugium, patrociniumque hoc, terrenum quodlibet superexcedens. Benignus itaque suscipe munusculum hoc, quod Tibi gratum, tum ex offerentis, tum et illius, cujus nomine Tibi offertur animo, futurum haud dubito. Hujus vota, nostraque desideria de Coelo respice, fove, benigno f avore prosequere, ut uberes, quos expectamus, fructus labor noster, coelestis benedictionis rore irrigatus, vestraeque potentissimae intercessionis auxilio suffultus, in religiosae juventutis doctrinam, insti– tutionem, ac disciplinam f erat, quatenus ad Tui exemplum, atque imita– tionem, vocationem suam videre, Ministerio verbi instare, digneque illud adimplere: animarum saluti consulere: proximorum in spiritua– libus, et temporalibus directioni, ac naturali quadam consecutione, societati, religioni, ac statui suppetias ferre, ingenti ecclesiastici, re– giüarisque ordinis decore, ac gloria, sufficientes, idoneique fiant, in mundoque, quod raro evenit, sapientes appareant, non fastuosi, et arrogantes, docti, et omnis disciplinarum genere decorati, humiles tamen, mansueti, pauperes, non inflati, superbi, honores, atque divitias captan– tes, et ambientes: Ausus quoque meos, atque conatus in tanti operis prosecutione, in talibus intendendis, ac promovendis, in Dei gloria, ac proximorum salute semper prae oculis habenda, seu de elucubrationi– bus, vigiliisque agatur, seu de certaminibus subeundis, obstaculis amo– vendis, ignorantia, aut superbia, vel contemnenda, vel etiam, prout oportuerit, fraenanda, adlaborare opus sit. Superni Spiritus lumen, atque afflatum, quo Tu ipse in terris duce– bc,ris, ac spirari a Theresia inclyta visus es 33 , sine quo cuneta ista, atque sing,ula assequi [VI] impossibile habendum, nobis impetrare digna– re, potens patrocinium apud Deum Omnipotentem interponendo, quod adiutore, duce, mentem, manumqiie regente, digna sapere, loqui, ac dictare valeam, ejusque placitis obtemperare, cui gloria, honor, impe– riwrn, ac sempiterna laus in saecula saeculorum. Amen. 33 S. TERESA DE JESÚS,, Libro de la vida, cap. 27 : Obras completas !, Madrid, Biblioteca de Autores Cristianos, 1951, 759-761; RENÉ DE NANTES, 0.F.M.Cap., Saint Pierre d'Alcantara et Sainte Thérese, in Étud.Franc. 10(1903) 162-168. 384-394; Atta SS., Oct. VIII, 626ss.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz