BCCCAP00000000000000000000693

(10) MELCHIOR A POBLADURA 443 ritati copulare, verbo et exemplo nos docuit? Floruit quidem ea praesertim scientia, quae in scripturis scientia sanctorum 24 nuncupa– tur, qua terrena cuneta despicere, honores, ac plausus parvipendere, ac fiigere, seipsum contemnere, ac cruciare didicit, et in deliciis habuit; sed nullatenus humanis scientiis caruit, aut eas, tanquam virtuti adver– sas, aspernatus est. De eo legimus, quod in studiis mire profecit 25 : quod potens opere, et sermone fuit 26 : « quod in sacrarum litterarum profunda intelligentia, atque in dif ficillimis Theologiae locis explicandis, singularis ejus scien– tia effulsit », sicut experimento comprobarimt nonnulli viri docti, qui antea eius famam parvipendebant 21 • Nos quoque haud latet ab lmpera– tore, Hispaniarum Rege Carolo V, in spiritualem directionem avide fuisse quaesitum, et optatum; et ubique terrarum ad id muneris fuisse desideratum; adeo ut ei commode scripturae illud aptari posset: « Con– silium autem ejus quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum » 28 , quod quidem tametsi eius beneficentiae, qui [IV] dona homi– nibus, secundum voluntatis suae placitum distribiiit, ac ubi vult spirat 2 ", praecipue tribui debeat, frequentius ac ordinariae providentiae legibus, quae attingit a fine usque ad finem, fortiter suaviterque disponens omnia 30 ; qui novit quos elegit 3 1, et in utero matris segregat 32 , hoc est, congruis naturae etiam dotibus tum corporis, tum animi ornat, perspi– cuam mentem, ingenium, ac culturam supponere credendum esset, licet aliunde hisce dotibus Sanctum nostrum praeluxisse nobis non inno– tesceret. Honori igitur simul, ac Religioni ducendum, ut quicumque librum istum evolvendum sumant, multoque magis illi, qui in eo addiscendo laboraturi sunt, tam sanctum, venerandum nomen statim offendant, quatenus venerandam se provinciam aggredi, et suscipere addiscant, veritatem ejusque investigationem, ac praecipue eum, qui eiusdem f ons est, et a quo bona cuneta procedunt, colere illico, et ex ipsa operis inspectione incipientes. Sive ergo patrocinium, subsidium, tutela quaeratur, sive famae, meriti, amicitiae, gratitudinis significatio, seu celsitudo, obsequio isto digna, ac dignitati scripto conciliandae apta, haec quippe in Heroibus, quibus opera nuncupantur, quaeri, ac desiderari, nullum, litteras modo a limine salutarit, latere valet, omnia abundanter in Sancto nostro reperimus, et quidem lenociniis, atque illecebris defaecata, mundano 24 Cf. P1·ov. 9, 10. 25 Vide supra notam 2. 26 Cf. Le. 24. 19. 27 Cf. Annales Minorum XIX, 432. n.321s. 23 2 Reg. 16, 23. 2 9 Cf. Jo. 3, 8. 30 Sap. 8, 1. a1 Cf. Jo. 13, 18. 32 Cf. Gal. 1, 15.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz