BCCCAP00000000000000000000693

442 [I] S. PETRUS DE ALCÁNTARA STUDIORUM DUX ET EXEMPLAR POENITENTIAE, SANCTITATIS, RELIGIOSAEQUE PERFECTIONIS SPECULO, AC MIRACULO, DIVO PETRO DE ALCANTARA (9) Haud dubito partim terreri, partim rei novitate Lectoris animum concuti, dum austerissimi, poenitentissimique viri nomen operis philo– sophici fronti in-[IIJ scriptum animadvertat, et inspiciat. Quae enim communio, inquiet, Philosophiae, et quidem amoenioris, iucundiorisque, cum moeroribus, ac lacrymis? Sed ultra 'quod potentissimi cujusdam, litterarum, litteratorumque protectoris, ac Patroni praeclari, cujus celebrandum nomen sumimus, votis obtemperamus 23 , ac religiosum hocce obsequium laudibus, encomiisque suis, quibus opus nostrum decorare conabamur, substituere, eidemque offerre intendimus, nil reipsa qiiod animum commovere queat invenietur, si et operis propositum, et scripto– ris scopus, necnon et eorum índoles atque conditio, quorum profectus intenditur, sedulo considerentur. Agitur quippe de viris religiosis, Sancti nostri necdum statum, sed et poenitentiam, vitaeque austeritatem aemulantibus, veris, soli– disque disciplinis imbuendis, quibiis et sibi in via virtutis impigre prosequenda consulere, et aliis proficere valeant, noxiis ac inutilibus eliminatis, quibus hucusque frustra tempus insumebatur, pulchra, ger– manaque sapientiae facies deturpabatur, et quod peius est, solidae, sanaeque doctrinae gustus elongabatur, ingenti cum Reipublicae Christia– nae damno, animarumque pernicie. Congruit et scribentis scopus. In misera namque tempestate hac, in qua Philosophia Religionem oppugnare, aut potius evertere satagere videtur, famosioribusque praesentis aevi scriptoribus in id quasi ex compacto convenientibus, ut revelationi, ac pietati bellum indicant, sa– pientiae nomen, offici'Um, dignitatern inhonorantes, evertentes, foedantes; ora loquentiu.m iniqua obstruere, praevalenti mendacio obviam ire, litterarum infarniam ac dedecus abolere, earumdem splendorem, ac genuinam institutionern restituere decebat; hocque age-[III] re nobis proposuimus, veram, solidam, amoenioremque Philosophiam, eandemque, qua falsi illi sapientes gloriantur et abutuntur, Religiosis, a saeculo abstract?:s, carne, et mente mortificatis juvenibus instillando, ut verita– tis inimicos confundere, gladioque suo Goliath confodere, et jugulare i;aleant; perspicuumque fiat, cunctisque appareat, non scientiam ipsam, sed arrogantiam, superbiam, aut quod verosimilius haberi debet, cordis corruptionem, morumque pravitatem huius saeculi sapientes infatuare, ac pervertere. Ad id autem quid convenientius, quam ut sanctitate celeberrimi viri nomen operi praefigatur, qui tantopere sapientiam pietati, et auste- 23 Nimirum, Exc.mus Dominus Petrus de Alcántara Fernández Córdoba, dux de Medinaceli, cui alterum operis volumen dicatum est.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz