BCCCAP00000000000000000000663
DE PRAECEPTORUM ENUMERATIONE IN REGULA FRANCISCANA 255 Si a simplicibus religiosis ad saeculi XIII veniamus doctores, non semel eamdem invenimus quaestionem: « Utrum omnia quae sunt in Regula sint praecepta » 31 ; « An omnia quae ccntinentur in Regula aestimanda sint praecepta » 32 ; « Utrum transgrediens statuta religionis... peccet mortaliter » 33 ; « Numquid omnia quae continentur in Regula sint in praecepto » 34 ; « Utrum religiosus semper peccet mortaliter transgrediendo ea quae sunt in Regula» 3 ' 5 ; « Quaeritur de praeceptis Regulae » 36 • His vel similibus verbis saeculi XIII doctores disputarunt de natura et ambitu regularium obligationum. Quamvis non una eademque fuerit eorum sententia, possumus tamen affirmare eos paulatim generaliter asseruisse leges, qua tales, ad peccatum mortale non obligare. In praeceptorum, vero, determin:ttione maior fuit concertatio. Sed orones semper alte proclamarunt, ut iam diximus, verum praeceptum gravem imponere obligationem. Saeculis posterio– ribus multum disceptatum est de Regularum natura iuridica et mora– li: Nunquid ex se obligent ad culpam? Sintne verae leges ecclesiasticae? Saeculo vero XIII primum procul dubio locum occupavit earumdem obligatio sub peccato mortali et in primis utrum detenninatum man– datum constituerit praeceptum necne 37 • S . F r a n e i s e u s in Regula bullata ab Honorio III anno 1223 sollemniter approbata 38 , nihil dicit explicite de eiusdem obligatione, nec hoc evidenter potest inferri ex eiusdem vita et scriptis. In Regula semel loquitur de peccatis mortalibus, sed non respectu habito ad Regulae transgressiones 39 • Nihilo secius extra discussionum ambitum tcntio, nec est nostra, laque-µm· vobis inicere in silentio, ieiunio, lectis et a~iis pluribus quae continentur in forma vitae ab ipso data, cum vir piissimus et discretissim:_is fuerit et tanta vos dilectione ac beneficiorum provisione prosecutus extiterit; aut ad transgressionem mortalis peccati, si vos contrarium contingeret facere suis ordinationibus, vos, sicut yobis ab aliquibus suggeritur, obligare» (ALEXANDER IV, Haberi percepimus, p.307a). 31 BERNARDUS I, O.S.B., Speculum monachoru,n, Friburgi Brisgoviae lSIJl, p.97-122. 32 G. PEYRAUT, O.P., Tractatus de professione monachorum, pars I, c.10, col.603-608 (ed. PEZ, Thesaurus anecdotorum novissimus, I, Augustae Vindelicorum 1721, pars II, col.567-650). 3 3 HENRICUS GANDAVENSIS, Aurea quodlibeta, Venetiis 1613, quod. rrr, q,21, in v.I, f.128va-129rb; quod.VI, q.17, in v.I, f.360ra-360vb. •• HUMBERTUS DE ROMANIS, l.cit., I, p.62-65. 35 S. TH0MAS, II-II, q.186, a.9. Et in suis quaestionibus quodlibetalibus quaeritur « utrum monachus peccet mortaliter comedendo carnes » (S. THCJMAS, Quaestiones duodecim quodlibetales, Venetiis 1593, quod. I, q.9, a.20, f.6rb-6va). 36 S. BoNAVENTURA, Expositio super Regulam fratrum minorum, in Opera omnia, VIII, Ad Claras Aquas 1898, Conclusio, n.1, p.436b-437a. 37 Cf. C. MAZÓN, S.I., Las Reglas de los religiosos, Romae 1940; FIDEL [ELIZONDO] DE PAMPLONA, Obligatoriedad de las Reglas en los siglos XII y XIII, in· Revisfa española de de– recho canónico 8 (1953) 761-793. 38 HONORIUS III, Solet annuere, 29 nov. 1223, in Seraphicae legislationis textus originales, Ad Claras Aquas 1897, p.35-47. 39 « Si qui fratrum, instigante inimico, mortaliter peccaverint pro illis peccatis de quibus ordinatum fuerit inter fratres ut recurratur ad solos ministros provinciale, ... ,, (Regula, c.7, · p.69, ed. Ad Claras Aquas 1949).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz