BCCCAP00000000000000000000663

254 FIDELIS ELIZONDO pere 19 et aliis 20 , religiosis amplam discussionum materiam praebe– bant. Idem dicendum est de legislatione dominicana, cum illic appa– reant et verbum teneantur, qua imponuntur obligationes momento– sae 21 et clausulae non mediocri vi ornatae 22 et etiam terminus praecipere cum poena excommunicationis aliquando coniunctus 23 • Nihil proinde mirum si tum simplices religiosi, tum doctores, his legis expressionibus suffulti, acriter de argumento disceptarunt. Fratres praedicatores de constitutionum et capitulorum genera– lium decisionibus non semel concertarunt 24 • Aliqui propugnabant constitutionum obligationem sub culpa, ceteris vero contradicen– tibus 25 • Cito, anno 1236, in ipsa legislatione alte proclamarunt eam ex se non obligare ad culpam, sed tantum ad poenam, « nisi propter contemptum vel praeceptum » 26 • Humbertus de Romanis (t 1277), magister Ordinis generalis, undecim recensebat praecepta 27 • Praemon– stratenses, iisdem discussionibus permoti, similem .in praxi conclu– sionem adhibuerunt 28 • Aliquae moniales quae Regulam a cardinali Hugolino exaratam sequebantur, non mediocres habuerunt dubita– tiones circa mandata ab ea indicta; non paucae. enim aestimabant ea sub gravi esse constituta 29 , quod negavit ipsemet Romanus Pontifex Alexander IV 30 • nonicarum, II, Augustae Vindelicorum 1759, p.429-440); Regula Ordinis sancti Spiritus, c.6, col.1140; c.17, col.1142; c,31, col.1144; c.62, col.1148; c.91, col.1153 (ed. PL 217, col.1129-1136). 19 Regula templariorum, n.4, 7, p.433; n.14, p.434; n.21, p.435; n.36, 44, p.437; n.47, 49, 53, p.438; Regula Ordinis sancti Spiritus, c.53, col.1147; c.74, col.1150. 20 V.gr ., omnino prohibemus, eadem Regula indeclinabiliter observetur, omnino con– tradicimus, nolumus ut omnino, vitamus igitur et audacter contradicimus (cf. Regula tem– plariorum, n.3, p.433; n.17, p.434; n.28 s, p.436; n,37, 42, p.437. Regula Ordinis sancti Spiritus, c.15, col.1141; c.69, col.1149; c.72, col.1150). 21 Constitutiones fratrum praedicatorum, an. 1241, distinctio II, n.3, p.50 (ed. R. CREYTENS, O.P., Les constitutions des freres precheurs dans la rédaction de S. Raymond de Peñafort [1241], in Archivum fratrum praedicatorum 18 [1948] 5-68). Cf. etiam distinctio II, n.4, p.51 s; n.8, p.59; n.14, p.66. 22 Constitutiones, l.cit., n.8, p.57, 59; n.4, p.53; n.4, p.52; n.8, p.58 s; n.l, p.48. 23 Constitutiones, /.cit., n.4, p.52; n.4, p.53; n.8, p.58 s. 24 Cf. HUMBERTUS DE ROMANIS, O.P., De vita regulari, II, p.45 s (ed. BERTHIER, Romae 1889); Acta capitulorum generalium Ordinis praedicatorum, I, in Monumenta Ordinis praedicatorum historica, III, p.36, 64. 25 HUMBERTUS DE ROMANIS, /.cit. 26 Acta capitulorum generalium Ordinis praedicatorum, I, p.8; Constitutiones an. 1241, in Archivum fratrum praedicatorum 18 (1948) 29. 27 HuMBERTUs DE RoMANrs, /.cit., II, 53. Fratres praedicatores, vero, adhuc de obligatione actorum capitulorum generalium disceptarunt. Cf. Acta capitulorum generalium Ordinis prae– dicatorum, I, p.36, 64. 28 Cf. HUMBERTUS DE RoMANIS, /.cit., 47. 29 Cf. ALEXANDER IV, Haberi percepimus, 27 aug. 1258, in BF Il, p.307a, lNNOCENTIUS IV, Cum universitati vestrae, 21 aug. 1244, in BF I, p.350ab. so « Et ut omnis conscientiis vestris auferatur turbationis materia, vobis, di!ectae filiae, notum facimus per praesentes quod nos, qui mentem instituentis Regulam eamdem agno– scimus, sentimus et scimus, quod felicis recordationis domini Gregorii papae non fuit in-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz