BCCCAP00000000000000000000663
252 FIDELÍS ELIZONDO doctrinis, inter quos eminent Quatuor Magistri, Hugo de Digna, sanctus Bonaventura, Ioannes Pecham et Petrus Ioannis Olivi. l. - A sancto Francisco usque ad bullam « Exiit qui seminat » Nico– lai III (14 augusti 1279) Ante saeculum XII religiosi non disputarunt, quod sciamus, de natura iuridica et morali obligationum a Regulis praescriptarum. Ipsaemet leges altum de argumento servarunt silentium. Eorumdem commentatores doctrinam spiritualem in eis contentam explanarunt, minime vero iuridicam et moralem. Sed medio saeculo XII initium sumpsit acris controversia multiplicibus rationibus innisa. Etenim cisterciensium familiae turbulenta origo, praecepta quae Romani Pontífices monachis gyrovagis imponebant ut propriam aut aliam religionem amplecterentur, publicus Regularum character quem iam non semel legislatio fundamentalis per bullam approbatoriam obti– nebat, scholasticae disciplinae cultus qui ad innumerabiles disputa– tiones de omni re scibili vocabat: haec et alía fuerunt non mediocris momenti causae amplissimarum de argumento saeculis XII et XIII discussionum, quippe cum de materia non spernenda ageretur, immo circa practicas cotidianas quaestiones versaretur 6 • Monachi carnotenses iam saeculo XII magnas habuerunt discepta– tiones. Fundamentalis quaestio in hoc stabat: utrum omne quod sancti Benedicti Regula praescribit, praeceptum grave constituat necne. His discussionibus solliciti, sanctum adiverunt Bernardum ut suam de re exponeret sententiam, qui, horum dubitationum occasione, celeberrimum saeculis XII et XIII scripsit opus, De praecepto et dis– pensatione nuncupatum, quod ab omnibus tune temporis auctoribus qui super argumento disceptarunt, directe vel indirecte, explicite vel implicite fuit transcriptum 7 • Sanctus doctor suam diluit sententiam et quamvis aliquando videatur asserere omne quod Regula benedictina continetur, esse obligatorium sub gravi praecepto, tamen, cum verbum praeceptum indistincte adhibeat ad graves et leves obligationes signi– ficandas 8 , putamus sanctum Bernardum autumare monachum tum grave committere peccatum cum ex contemptu aliquod violet manda- o Cf. C. MAZÓN, S.I., Las Reglas de los religiosos. Su obligación y naturaleza jurídica, Romae 1940, p.184-189; FIDEL [ELIZONDO] DE PAMPLONA, Obligatoriedad de las Reglas en los siglos XII y XIII, en Revista española de derecho canónico 8 (1953) 761-793. 7 S. BERNARDUS, De praecepto et dispensatione, in PL 182, col.859-894. s « Omnia proinde sancti Benedicti instituta [aliquibus exceptis] ... non profitentibus quidem manita tantum seu consilia censenda sunt, nec gravant non observata; cum tamen profitentibus in praecepta, praevaricantibus in crimina fiant, sive (ut vestra vobis reddam) illis voluntaria· vel facticia, istis necessaria et tamquatn naturalia non in1merito reputantur )> (S. BERNARDUS, /.cit., c.l, n.2, co!.862).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz