BCCCAP00000000000000000000663

DE PRAECEPTORU:M ENUMERATióNE IN REGtJLA FRANC1SCANA 285 tormn quasi unanirniter recipitur, etsi eorurndern nurnerus aliquoties, in primis saec. XIV et XV, variaverit, cum aliqui auctores eamdem rnateriarn distinctis praeceptis diviserint. Tertio, nobis videtur quod quaestio de numero p::aeceptorurn debet hodie ex novo considerari ex diversis causis : turn quia non sernper auctores loquantur de relatione ínter vota regularía et prae– cepta, turn quia simpliciter non potest adrnitti sine vero fundamento Regularn franciscanarn imponere novurn praeceptum ubi ius naturale vel Ecclesia id iam proponunt. Aliud enim est quod legislator irnponat specifice quod iam praeceptum sit, aliud vero quod illud memoret. Nobis videtur Regulae praecepta non multiplicanda sed simplificanda esse quoties ex Regula non constet esse vera praecepta specifica. Sic, ut aliqua afferamus exempla, non possunt simpliciter adrnitti ut praecepta Regulae distincta: prohibitio appropriationis individualis in capite sexto Regulae, ut aliqui auctores asserunt, cum iam hoc ex voto paupertatis deducitur; oboedientia superioribus praestanda, in capite decimo, cum reducatur ad votum oboedientiae; egressus ab Ordine, in capite secundo, curn hoc irnpositurn sit non ex Regula sed « iuxta mandatum domini papae »; suspectorum consortiorurn evita– tio, in capite undecimo, cum hoc interdictum sit proprie non a Regula sed a iure naturali, ratione vel sexti rnandati vel scandali; sollicita infirrnorurn cura, in capite sexto, curn ornnirnode pendeat .a iure na– turali... Ideoque, sub hoc respectu, desideratur scientifica Regulae expositio. Quarto, immo nobis videtur non posse negari hodie convenientiarn istituendi scientificum studium circa praecepta sic appellata aequipol– lentia, curn ex fontibus franciscanis non omnia de argumento sint clara. Et, etiarn sub hoc respectu, numerus praeceptorurn potest mutari. Quinto, iuxta aliquos hodiernos auctores ad trutinam. revocanda est et ipsa obligatio praeceptorum. Si de hac materia solidurn et scientificum redigatur studium, nihil dicendum; sed etiam asseren– durn aliqua minoris momenti de argumento scripta prolata, nimia superfluitate redolere.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz