BCCCAP00000000000000000000663

282 FIDELIS ELIZONDO voto speciali obligari ad oboedientiam Papae et Ecclesiae Romanae praestandam 199 • Georg i u s a Vi 11 e f r a ne he fratrum minorum graves obli– gationes ad tria capita reducit: ad vota essentialia, ad specialem promissionem Papae oboediendi et ad praecepta proprie dicta. Haec ultima in quatuor dividuntur species, de quibus accuratum elenchum refert: in praecepta formalia vel eminentia sub verbis positivis relata; in prohibentia sub verbis negativis intimata; in eisdem aequipollentia, et in virtualia, sub verbo teneantur praescripta 2 º'Ü. Praecepta formalia sunt sex, quae sex praeceptis ab Antonio de Corduba expressis cor– respondent, quaeque omnia sub verbis praecipio firmiter (quinque) ·et per oboedientiam iniungo proponuntur. Praecepta prohibentia sunt duo, a Cordubensi ut inhibitoria allegata. Praecepta aequipollentia sunt viginti et unum, quorum duodecim priora cum Gundisalvi Hispani et Antonii de Corduba concordant (praeceptum de officio divino in duo praecepta tamen evolvit, scilicet, pro clericis et pro laicis) 201 ; cetera novem praecepta sunt casus concreti duodecimi praecepti a Clemente V relati 2 'Ü 2 et iam ab Antonio de Corduba expresse declarati his verbis: « In qua tamen multa obligatoria includuntur » 2 'Ü 3 • Prae– cepta virtualia sunt sex: ieiunium quadragesimae maioris, ieiunium feriae sextae, et quatuor ab Antonio de Corduba iam notata. Auctor nominatim loquitur de triginta quinque proprie dictis praeceptis, • praeter specialem promissionem Papae et Ecclesiae Romanae oboe- 1 99 MARTÍN DE SAN. JOSÉ, O.F.M., Breve exposición de los preceptos, Zaragoza 1638, p.369-382. 200 GE0RGES DE VILLEFRANCHE, O.F.M.Cap., Exposition de la Regle des freres mineurs, Toulouse 1893, p.XXXI s. 201 In praecepto aequipollenti ieiuniorum auctor includit tantum quadragesimain Na– tivitatis Domini. Alia ieiunia recensentur inter praecepta virtualia (ibid., p.XXXIV s). 202 Sunt sequentia: 1) « Si qui voluerint hanc vitam accipere et venerint ad fratrcs nostras, mittant eos ad suos ministros provinciales, quibus solummodo et non aliis recipiendi fratres licentia concedatur » (c.2, p.64); 2) « Ministri vero diligenter examinent eos de fide catho!ica et ecclesiasticis sacramentis » (c.2, p.64); 3) « Et si haec omnia credant et velint ea fideliter confiteri et usque in finem firmiter observare» (c.2, p.64); 4) « Et uxores non habeant, ve!, si habent, et iam monasterium intraverint... et illius sint aetatis uxores, quod non possit de eis oriri suspicio; 5) « Dicant [ministril illis verbum sancti Evangelii, quod vadant et vendant omnia sua et ea studeant pauperibus erogare» (c.2, p.64); 6) « Et caveant fratres et eorum ministri ne solliciti sint de rebus suis temporalibus » (c.2, p.64); 7) « Postea concedant eis pannos probationis, videlicet, duas tunicas sine caputio et cingulum et brac– eas et caparonem usque ad cingulum » (c.2, p.65); 8) « Finito vero anno probationis reci– piantur ad oboedientiam, promittentes vitam istam semper et regulam observare » (c.2, p.65); 9) « Et illi qui iam promiserunt oboedientiam, habeant unam tunicam cum caputio et aliam sine caputio qui voluerint habere » (c.2, p.65). Clemens V, Exivi de paradiso, iam proclamaverat: « Item, omnia quae ponuntur in Regula ad formam habitus tam novitiorum quam etiam professorum, necnon et ad modum receptionis, ad professionem spectantia, nisi recipientibus quoad habitum novitiorum, sicut dicit regula, secundum Deum aliter videatur » (Exivi, a.3, n.2, p.238). 203 ANT0NIUS DE CoRDUBA, O.F.M., Dilucida expositio super Regulam fratrum minorwn, Matriti 1616, c.l, q.l, f.26v.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz