BCCCAP00000000000000000000663

280 FIDELIS ELIZONDO supradicta. Etenim quod in Regula asseritur de oboedientia succes– soribus beati Francisci 185 et ministro generali 186 praestanda, inclu– ditur in praecepto primae speciei sub n. 4 descripto. Similiter dicatur de ieiuniis in Regula sub verbo teneantur indirecte impositis 187 , cum iam sub aequipollentibus (n. 5) sint enumerata. Immo praecepta ca– pitis duodecimi, missiones, scilicet, non adeundi sine licentia minis– trorum, et eam ab eis non concedendi nisi idoneis, proprie non sunt praecepta regularía sed iuris communis, ideoque hic non recensenda. Praeterea ultimum virtuale praeceptum (de ministrorum obligatione ad generale capitulum adeundi) aliqui auctores, ut redactor libri Speculum fratrum minorum 188 , non memorant aut quia illis videtur non obligatorium aut quia cogitant id ceteris capitis octavi virtua– libus mandatis iam inclusum. Antonius de Corduba, vero, id in enu– meratione profert tum quia sufficienter non includatur in praedictis tum ad maiorem reí cognitionem 189 • Notandum est tam tria praecepta virtualia ab Antonio de Corduba ut distincta non memorata quam duo capitis duodecimi de missionibus praescripta, ut praecepta a Gundisalvo Hispano fuisse recensita 190 • Igitur auctor, in celeberrima hac expositione quae decursu saecu– lorum permagnum obtinuit successum, viginti quatuor tantum admittit praecepta: acto eminentia, quorum sex praecepta simpliciter appel– lata, duo vero inhibitoria; duodecim aequipollentia, quorum ultimum « multa obligatoria » includit; quatuor vim praecepti habentia, quorum ultimum, etsi dubitanter, ad maiorem reí claritatem est recensendum. Post Antonii de Corduba expositionem, quae lineam divisoriam ínter antiquos et modernos Regulae expositores constituit, auctores substantialiter eiusdem admittunt doctrinam, ita ut possimus asse– rere commentatores directe vel indirecte pendere sive ex Gundisalvo sive ex Cordubensi, quamvis non desint qui ab illis dissentiant. Ut aliqua afferamus exempla, Luis de Mir a n da, Gundi– salvi opusculum lingua vernacula quasi ad pedem litterae in sua ex– positione transcribens, consequenter enumerat eiusdem praecepta 191 , 18 5 « Et alii fratres teneantur fratri Francisco et eius successoribus oboedire »_ (Regula, c.1; p.63, ed. Ad Claras Aquas 1949). 1 00 « Universi fratres ... ei [generali ministro] teneantur firmiter oboedire » (c.8, p.70). 187 « Aliis autem temporibus non teneantur, nisi sexta feria, ieiunare. Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur fratres ieiunio corporali » (c.3, p.66). 188 !OANNES DE ARGOMANES, O.F.M., Speculum fratrum minorum. Editiones quas novimus sunt sequentes: Supplementum privilegiorum fratrum minorum, Barchinonae 1523, in ultima parte, f.lr- 22v; Enchiridion seu manuale fratrwn minorum, Hispali 1523, f.30r-50v. 189 ANTONIUS DE CORDUBA, op. cit., c.!, q.1, f.27r. l90 GUNDISALVUS HISPANUS, Tractatus de praeceptis, ed. Monumenta Ordinis minorum, Salmanticae 1506, tr. III, f.99r-100r. 191 Lurs DE MIRANDA, O.F.M., Exposición de la Regla de los frailes menores, Salamanca 1609, c.24, p.137-147.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz