BCCCAP00000000000000000000663
bE PRAECEPTORUM ENUMERÁTIONÉ IN REGULÁ FRANCISCA:-.i:A 279 sunt praeceptorie et inhibitorie imposita quaeque simul ab ipso re– censentur; 2) quae sunt aequipollentia; 3) quae vim praecepti habent (ex verbo teneantur). Etsi expresse hoc non dicat, Antonius de Cor– duba ad hunc elenchum conficiendum in mente habui: quem Gun– disalvus Hispanus immediate post bullam Exivi de paradiso redegit, cum tractatus editio habeatur in quibusdam collectionibus textuum franciscanorum a nostro auctore sollerter cognitis 181 • Praecepta et inhibitoria sunt acto, quae omnimode concordant cum illis quae a Gundisalvo proclama:ta sunt, quamvis in numeris 5 et 6 orcio invertatur: sex praecepta et duo inhibitoria, scilicet: « Et nullo modo licebit eis de ista religione exire » (n. 1 Gundisalvi et Anto– nii de Corduba); « Fratres nihil sibi approprien(nec domi-;m nec locum nec aliquam rem » (n. 3 duorum auctorum); et addit cordubensis: haec appropriatio non potest fieri nec in particulari nec in corn– muni 182 • Praeceptis aequipollentia sunt duodecim, quae etiam omnimode concordant cum allatis a Gundisalvo, ideoque, ordine Clementis V relicto, Regulae capita sequuntur. Etiam hic invertitur ordo nume– rorum 2 et 3. Post duodecimum praeceptum, Antonius ait: « In qua tamen multa obligatoria includuntur » 183 • · Quae vim praecepti habent in Regula sunt quatuor: l. - « Si qui fratrum, instigante inimico, mortaliter peccaverint... teneantur praedicti fratres ad eos recurrere quam cdus poterint sine mora» (c. 7, p. 69); 2. - « Universi fratres unum de fratribus istius religio::iis teneantur semper habere generalero ministrum » (c. 8, p. 70); 3. - « Et si aliquo tempore appareret... praedictum ministrum non esse sufficientem... teneantur praedicti fratres... in nomine Domini alium sibi eligere in custodem » (c. 8, p. 70 s); 4. - « In quo [generali capitulo] provinciales ministri teneantur semper insimul convenire >; (c. 8, p. 70) 18 1. Quamquam a quibusdam commentatoribus, ait auc!or, alia tria praecepta virtualia memorentur, nihilominus reducuntur ad quatuor 1s1 ANTONIUS DE CORDUBA, op. cit., c.l, q.1, f.25r-27r. De his collectionibu,s cf. I. CAMPE:LO, O.F.M., De indulgentiis seraphici ordinis hodie vigentibus disquisitio historico,canonica, ed. 3, Compostellae 1958, n.28-55, p.26-36; L. ÜLIGER, Expositio Quatuor Magistro7um super Regu– lam fratrum minorum (1241-1242), Roma 1950, p.101-109. 182 ANTONIUS DE CORDUBA, op. cit., c.I, q.1, f.25rv. 1ss Jbid., f.25v-26v. Clemens V, Exivi de paradiso, sic annotat ultimum aequipo!lens prae– ceptum: « Item, omnia quae ponuntur in Regula ad formam habitus tam r::ovitiorum, quam · etiam professorum, necnon et ad modum receptionis, ad professionem spectantia, nisi reci– pientibus quoad. habitum novitiorum, sicut dicit Regula, secundum Deum aliter videatur: haec, inquam, omnia sunt a fratribus tamquam obligatoria observanda » (a.3, n.2, p.238). 1s1 /bid., f.26v-27v.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz