BCCCAP00000000000000000000663

276 FIDELIS ELIZONDO gative); 2) an ad consilia Regulae sicut ad praecepta evangelica? (negative); 3) an ad omnia consilia in Regula expressa? (negative); 4) an ad ea quae sub imperativi modi verbo in ea includuntur? Et respondet ipsissimam Clementis V transcribens paragraphum, in qua singillatim unumquodque praeceptorum enumeratur 160 • Igitur hic auctor nihil in concreto habet de materia de qua agimus. Expositio anonyma, ante annum 1472 ab auctoribus spiritualibus, ut videtur, scripta, ex professo enumerat sexaginta et unum praecepta, scilicet: c. 1 = 3; c. 2 = 12; c. 3 = 4; c. 4 = 4; c. 5 = 3; c. 6 = 6; c. 7 = 2; c. 8 = 6; c. 9 = 2; c. 10 = 12; c. 11 = 3; c. 12 = 4 161 • Haec brevis expositio, inter rigidissimas censenda, practice habet ut Regulae praecepta omnia quae in ea annotantur, dummodo explicite consilii, exhortationis et libertatis verbis non utatur. Ni c o 1a u s d e A u xi m o , in sua brevissima explanatione lingua latina exarata, loquitur generice 162 , quippe qui tantum affirmet fratres ex voto professionis non teneri ad alía Evangelii consilia prae– terquam ad ea quae praeceptorie, inhibitorie aut sub verbis aequi– pollentibus imponuntur; haec ultima mandata a Clemente V singil– latim fuerunt proposita 163 • S . I o a n n e s d e C a p e s t r a n o , Regulam lingua vernacula breviter explicans 164 , iam in initio animadvertit ea esse habenda in Regula ut praecepta quae « con parola perentoria affermativa o nega– tiva o parola equipollente » praescribuntur, quaeque obligant sub gravi 165 • Sanctus auctor non redigit praeceptorum elenchum, sed in brevi tractatu accurate et concinne recenset unumquodque praecep– torum. En eiusdem doctrina. In capite primo tria habentur prae– cepta: 1) Regula et vita minorum fratrum haec est... ; 2) frater Fran– ciscus promittit oboedientiam...; 3) et alii fratres teneantur fratri Francisco... 166 • In capiie secundo habentur, iuxta auctorem, saltero tredecim praecepta (forsitan quatuordecim, cum non omnino clare loquatur) 167 • In capite tertio: 1) officium divinurn clericorum et rno !bid., c.!, p.383 ss. Cf. CLEMENS V, Exivi de paradiso, a.3, n.2, p.236 ss. 101 Expositio anonyma saec. XV, ed. Monwnenta Ordinis minorum, Salmanticae 1506, tr. III, f.94r-97v. In hac collectione sequentem habet inscriptionem: Brevis expositio et verissima intentio Regulae, edita a sanctis patribus Ordinis (f.94r). 162 NrcoLAUS DE Aux1Mo, Declaratio super Regulam fratrum minorum, ed. Monumenta, Salmanticae 1506, tr. III, f.97v-98r. Aliam habet Regulae expositionem lingua vemacula exara– lam, editam a C. SPEZI, Tre operette volgari di frate Nicolo da Osimo, Roma 1865, p.83-100. 1c,3 !bid., f.97v. rn, S. G10VANNI DA CAPESTRANO, Esposizione della Regola dei frati minori, ed. A. GHINATO, O.F.M., Roma 1960, prius, edita in Vita minorum 31 (1960) 145-164, 262-275. Primam adhibemus editionem. rna Ibid., c.1, p.8. Cf. e.JO , p.42. rno, Ibid., c.1, p.7-10. 167 !bid., c.2, p.11-17.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz