BCCCAP00000000000000000000663
274 FIDELIS ELIZONDO spiritualiter observare ad suos ministros debeant et possint recurrere » (c. 10, p. 72) 150; 12. - « Omnia quae ponuntur in Regula ad formam habitus tam noviciorum quam professorum necnon ad modum receptionis ad professioríem spectantia, nisi recipientibus, quoad habitum noviciorum, sicut dicit Regula, aliud secundum Deum aliquando videatur » ( cf. c. 2, p. 64 s) 151 • In praeceptis aequipollentibus enumerandis Gundisalvus non omni– no sese accommodat decretali Exivi de paradiso. Etenim, aliquando praeceptorum ordinem a Clemente V propositum mutat, ut ordinem a Regula praescriptum sequatur (cf. n. 2, ubi silet de equitatione; n. 4 et 5, ubi invertitur ordo), aliquando vero aliquid novi addit tum materialiter ( cf. n. 6, de equitatione, ubi novum praeceptum mate– rialiter proclamatur, etsi de facto a Clemente V sub n. 2 fuerat promulgatum) tum etiam formaliter ( cf. n. 4, ubi loquitur de oflicio laicorum, a Clemente V non memoratum; n. 5, ubi ultra quadragesi– mam Nativitatis et sextas ferias, aliqua ieiunia enumerat modo ge– nerali verbis etc. utens, et quae evidenter ad ieiunia quadragesimae maioris extenduntur, dum Clemens V de quadragesima Nativitatis et de sextis feriis agit). Postremo, ultimus numerus a Clemente V me– moratus, a Gundisalvo seiunctim numeratur, scilicet, ut praeceptum sic dictum virtuale, quod, etsi verbis Romani Pontificis sit innisum, tamen non omnimode cum ipso concordat. Tertia mandatorum species constituitur ah illis « quae non sunt praecepta nec praeceptis aequipollentia, sed tamen habent vim prae– cepti », quorum transgressio, iuxta Clementis V doctrinam, est pec– catum mortale. Sunt illa quae sub verbo teneri imponuntur 152 • l. - « Et alii fratres teneantur fratri Francisco et eius successo– ribus oboedire » (c. 1, p. 63); 2. - « Aliis autem temporibus [praeterquam a festo omnium sanc– torum usque ad Nativitatem Domini et in quadragesima et sextis feriis] non teneantur... ieiunare » (c. 3, p. 66). Ergo ieiunia a Regula praescripta « aequipollent praecepto et habent vim praecepti ». 3. - « Si qui fratrum, instigante inimico, mortaliter peccaverint... teneantur praedicti fratres ad eos recurrere quam citius poterint sine mora» (c. 7, p. 69); 4. - « Universi fratres unum de fratribus istius religionis teneantur semper habere generalero ministrum » (c. 8, p. 70); 100 !bid., f.99r. 1s1 Sunt verba Gundis.alvi, ex bulla Clementis V allata. 152 Regulae textus afferimus iuxta praecitatam editionem.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz