BCCCAP00000000000000000000663
))E PRAECEPTORUM ENUMERATIONE IN REGULA FRANCISCANA 273 7. - [Praecipio firmiter fratribus universis] « ne fiant compatres virorum vel mulierum » (c. 11, p. 73); 8. - « Per oboedientiam iniungo ministris ut petant a domino Papa unum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus, qui sit gubernator, protector et corrector istius fraternitatis » ( c. 12,. p. 74). Et in fine Gundisalvus ait: « Nota etiam quod generale praeceptum est omnibus de vivendo in oboedientia, sine proprio et in castitate ». Haec octo sunt praecepta expressa, eminentia, formalia aut simpliciter praecepta 148 • Praeter haec recensentur in Regula alia quae non sunt simpliciter praecepta, sed praeceptis aequipollentia. Haec sunt duodecim a Cle– mente V ex ipsa collecta, « quorum transgressio sine dt-:bio est mor– talis » 149 • l. - [Fratres] « habeant unam tunicam cum caputio et aliam sine caputio qui voluerint habere » (c. 2, p. 65); 2. - [Tantum] « qui necessitate coguntur possint portare cal– ceamenta » (c. 2, p. 65); 3. - « Fratres omnes vestimentis vilibus induantur » (c. 2, p. 65); 4. - « Clerici faciant divinum officium secundum ordinem sanctae Romanae Ecclesiae... Laici vero dicant viginti quatuor Pater noster... » (c. 3, p. 66); 5. - « Ieiunent a festo omnium sanctorum usque ad Nativitatem Domini » etc. et in sextis feriis (c. 3, p. 66); 6. - « Et non debeant equitare, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur » (c. 3, p. 67); 7. - « Pro necessitatibus infirmorum et aliis fratrib-..1.s induendis per amicos spirituales ministri tantum et custodes sollicitam curam gerant » (c. 4, p. 67); 8. - « Si quis eorum [fratrum] in infirmitatem ceciderit, alii fratres debent ei servire » (c. 6, p. 69); 9. - « Fratres non praedicent in episcopatu alicuius episcopi, cum ab eo illis fuerit contradictum » (c. 9, p. 71); 10. - « Nullus fratrum populo penitus audeat praedicare nisi a ministro generali huius fraternitatis fuerit examinatus et appro– batus » (c. 9, p. 71); 11. - « Fratres qui scirent et cognoscerent se non posse Regulam 148 !bid., f.98v-99r. 14D Et sequitur: « Quia si ex sola nominatione praeceptionis ve! jnhibitionis dicerentur praecepta, tota pene status ve! voti necessitas annullaretur ve! evacuaretur » (ibid., f.99r). Regulae textus adhibemus iuxta praecitatam editionem.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz