BCCCAP00000000000000000000663
272 FIDELIS ELIZONDO tune temporis gerens, brevissimam scripsit, sed maximi momeriti, Re– gulae declarationem, paucissima eidem verba superaddens et in. primis ea quae ipsa continet ad septem capita reducens, scilicet, praecepta expressa, praecepta aequipollentia, ea quae vim praecepti habent, admonitiones ad bonum faciendum, admonitiones ad malum vitandum, libertates et conditiones quas habere debent qui volunt Ordinem ingredi et quas superiores servare debent 145 • Haec sunt principia quae ad rem nostram pertinent: fratres minores promittunt Regulam servare, sed non omnia quae in ipsa continentur sunt praecepta, et consequenter obligant sub mortali, sed tantum « quae ponuntur in Regula praeceptorie vel sunt aequivalentia praeceptis vel vim praecepti habentia ». Etenim in ea tres praecepto– rum species habentur, scilicet, praecepta expressa vel eminentia, praecepta aequipollentia et praecepta vim habentia. Ultra has obli– gatorias dispositiones, in Regula recensentur admonitiones, libertates et quaedam conditiones ad Ordinem ingrediendum 146 • His praenotatis, auctor singillatim memorat unumquodque prae– ceptorum, admonitionum, libertatum et conditionum. Quod sciamus, hic est doctor primus post bullam Exivi de paradiso qui clare, suc– cincte et concinne Regulam triturat, ut melius eiusdem sensus comprehendatur. Nos de praeceptis tantum agimus. Prima praceptorum species constituitur a « praeceptis expressis et eminentibus in Regula, quae sunt numero acto » 147 : l. - « Et nullo modo licebit eis de ista religione exire » (c. 2, p. 65); 2. - « Praecipio firmiter fratribus universis ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se vel per interpositam personam » (c. 4, p. 67); 3. - « Fratres nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem » (c. 6, p. 68); 4. - « Unde firmiter praecipio eis ut oboediant suis ministris » (c. 10, p. 72); 5. - « Praecipio firmiter fratribus universis ne habeant suspecta consortia vel consilia mulierum » (c. 11, p. 73); 6. - [Praecipio firmiter fratribus universis] « ne ingrediantur mo– nasteria monacharum » (c. 11, p. 73); 145 GuNDISALVUS HrsPANUS, Tractatus de praeceptis Regulae, ed. Monumenta Ordinis mi– norum, Salmanticae 1506, tr. III, f.98v-100v. De auctoris vita et tractatus editionibus cf. no– strum studium F. ELizONDO, Doctrinales Regulae franciscanae expositiones usque ad annum 1517, in Laurentianum 2 (1961) 480 s. 146 Ibid., f.98v. 147 Regulae textus transcribimus iuxta e.ditionem Opuscula sancti patris Francisci, Ad Claras Aquas 1949.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz