BCCCAP00000000000000000000663

270 FIDELIS ELIZONDO 23. - De undecimo Regulae capite. « Hic continentur tria praecepta expressa ». 24. - De licentia saracenos adeundi a subditis petenda et a supe– rioribus tribuenda ( c. 12, p. 73 s ). « Hic indicuntur duo obligatoria: unum fratribus et aliud ministris ». 25. - De cardinali protectore (c. 12, p. 74). « Hoc est evidenter praeceptum ». C I eme n s V , in sua decretali Exivi de paradiso nuncupata, - explicite et concinne loquitur de Regulae praeceptis. Primo proponit fratrum dubitationes, scilicet, sententiam illorum qui asserunt omnia praecepta et consilia evangelica esse fratribus obligatoria ex profes– sione Regulae franciscanae et sententiam eorum qui autumant fratres obligari ad tria vota substantialia et ad ea consilia evangelica quae in Regula ponuntur sub verbis obligatoriis. Et offert primum princi– pium: cum votum debeat dirigi ad materiam determinatam, qui vovet Regulam franciscanam non tenetur vi huius voti ad consilia evangelica in ea non memorata. Haec etiam fuit mens sancti Francisci 139 • Etiam advertendum est quod fratres « non solum ad illa tria vota nude et absolute accepta ex professione suae Regulae obligantur, sed etiam tenentur ad omnia ea implenda, quae sint pertinentia ad haec tria praedicta quae Regula ipsa ponit »; obligatio vero contentorum in Regula est diversa, cum seraphicus pater aliquando loquatur verbis praeceptoriis, aliquando verbis aequipollentibus, aliquando aliis verbis 140 • Clemens V implicite, sed ciare, admittit praecepta expressa seu eminentia, a commissione peritorum specifice et sine ulla dubitatione proposita, etsi Romanus Pontifex non faciat de eisdem mentionem expressam 141 • Praeter ea quae ponuntur in Regula sub verbis prae– ceptoriis, exhortatoriis et monitoriis, sunt nonnulla quae « verbo im– perativi madi negative vel affirmative apposito inseruntur », et a fra– tribus dubitatur utrum ad ea obligentur Nz_ Clemens V, partem secu– riorem sequens, et ut fratres Regulae puritatem et rigorem melius servent, proponit ut « aequipoltentia praeceptis ex vi verbi, vel saltem ratione materiae de qua agitur, seu ex utroque », quae sequuntur: 1) tunicarum numerus; 2) prohibitio calceamenta portandi et equitationem faciendi; 3) vilitas vestimentorum; 1 39 CLEMENS V, Exivi de paradiso, ed. Seraphicae legislationis textus originales, Ad Cla- ras Aguas 1897, art.l, p.233 s. l<O [bid., art.2, p.234 s. 1,1 Cf. quae paulo supra diximus de commissione pontificia, in n.4, 10, 13, 21. 23, 25. 142 [bid., art.3, p.235 s. ,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz