BCCCAP00000000000000000000663

268 FIDELIS ELIZONDO ad omnia quae ipsa circa argumentum proponat, dummodo praecepto– rie, inhibitorie aut sub verbis aequipollentibus haec statuat. Hoc etiam est admittendum, etsi ad haec duo vota non referatur, quotiescumque in Regula aliquod praeceptorie, ut dictum est, praescribatur. Cum vero non sit clarum quaenam in concreto in lege minoritica sic proponantur, doctores tum ratione formae verborum, tum ratione materiae, tum ratione utriusque ea singillatim enumerant 134 : l. - De candidatorum admissione diversa admittunt praecepta (c. 2, p. 64). 2. - De noviciorum vestibus (c. 2, p. 65). « Hic credimus, excepto . uno magistro, prohiberi prohibitione necessitatis, ne concedantur piures tunicae, nisi ministris aliud, etc. ». 3. - De candidati receptione et Regulam observandi promissione (c. 2, p. 65). « Ex istis verbis credit maior pars nostrum ministros obligatos ad recipiendum profiteri volentem, si est idoneus. Ad promittendum vero praedicta credimus omnes profitentem teneri ». 4. - De prohibitione exeundi e religione (c. 2, p. 65). « Verba ista credimus habere vim praecepti prohibitorii ». 5. - De fratrum vestimentis (c. 2, p. 65). « Hic intelligimus ex vi praecepti statui formam habitus et prohiberi usum plurium tunica– rum, nisi ex dispositione ministrorum et custodum, prout declaratio praedicta declarat § Licet autem 135 • Unus vero magistrorum sentit quod non cadat sub praecepto numerus tunicarum ». 6. - De calceamentis (c. 2, p. 65). « Per haec verba credimus prohiberi sub praecepto qui necessitate non coguntur portare cal– ceamenta ». 7. - De vilibus vestimentis (c. 2, p. 65). « Verba ista credimus, tribus magistris exceptis, habere vim praecepti. Dictorum autem magistrorum duo contrarium sentiunt, tertius vero dubitat ». 8. - De divino officio et de ieiunio. « Et infra capitulo III: Clerici faciant divinum officium secundum, etc. Usque ad Nativitatem Domini ieiunent; aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare. Hic indici credimus fratribus sub praecepto ieiunium quadra– gesimale et sextae feriae ». 9. - De equitatione (c. 3, p. 67). « Verba ista reputamus omnes, excepto uno magistro, habere vim praecepti prohibitorii ». 10. - De denariorum prohibitione (c. 4, p. 67). « Hoc est praeceptum expressum ». 134 Relatio commissionis, p.159-163. 135 NrcoLAus III, Exiit qui seminat, ed. Seraphicae legislationis textus originales, Ad Claras Aquas 1897, art.14, p.213.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz