BCCCAP00000000000000000000663
266 FIDELIS ELIZONDO omnia quae in ipsa ad oboedientiam, paupertatem et castitatem referuntur ut praeceptis et inhibitoriis aequipollentia sunt iudicanda, v.gr. , parcitas et vilitas vestium 118 et omnimoda expropriatio 119 • 3. - Ratione communis observationis, ut officii divini recitatio 120 • 4. - Ratione specialis consuetudinis, ut ieiunium ante Nativitatis festum 12 1, nam hoc ab omnibus observatur religiosis. 5. - Ratione consultationis et declarationis, ut prohibitio praedi– candi in episcopatu alicuius episcopi nolentis 122 aut sine approba– tione 12 3, et praescriptio de labore 124 • Si fratres ea iudicassent non praeceptiva, Romanum Pontificem non consuluissent et ipse non tantum ponderasset. « Et plura sunt in Regula et declaratione [Nico– lai III] taliter reducenda ». 6. - Ratione immediatae coniunctionis ad rem quae proponitur sub praecepti forma, ut ingressus in monialium monasteria et prohi– bitio compatrum munus obeundi 125 • Haec omnia sunt praeceptis aequipollentia, secus omnis fere Regula annullatur, quippe cum parcissime loquatur sub expresso vocabulo praecipienti et prohibenti, et fere semper sub his antedictis similibus modis 126 • Praeterea haec fuit Nicolai III doctrina 127 • Igitur, 11s Cf. c.2, p.65. 119 « Fratres nihil sibi approprient, nec domum nec locum nec aliquam rem » (c.6, p.68). 120 « Clerici faciant divinum officium secundum ordinem sanctae Romanae Ecclesiae » (c.3, p.66). 121 « Et ieiunent a festo omnium sanctorum usque ad Nativitatem Domini » (c.3, p.66). 122 « Fratres non praedicent in episcopatu alicuius episcopi, cum ab eo illis fuerit contradictum » (c.9, p.71). 12s « Et nullus fratrum populo penitus audeat praedicare, nisi a ministro generali huius fraternitatis fuerit examinatus et approbatus et ab eo officium sibi praedicationis concessum » (c.9, p.71). 124 « Fratres illi, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fide!iter et devote » (c.5, p.68). 125 « Praecipio firmiter... et ne ingrediantur monasteria monacharum... Nec fiant compa– tres virorum ve! mulierum » (c.11, p.73). 126 « Si autem verba sub simplici futuro modi imperativi posita, puta dicendo et habeant unam tunicam cum caputio, ve! vestimentis vilibus induantur, ve! faciant divinum officium secundum etc., ve] ieiunent a festo omnium sanctorum, et similia non sunt verba obligatoria, tota Regula dissipatur et quasi annullatur, quia fere tota est tradita sub talibus verbis, sicut et a!iae Regulae sanctorum patrum » (UBERTINUS DE CASALE, Articuli ex declaratione Regulae accepti, in ed. F. EHRLE, Zur Vorgeschichte des Concils van Vienne, in ALKG 3 [1887] 131). « Quantum ad istum articulum nota quod non solum tenemur ex professione Regulae, ut quidam fatui dicunt, ad oboedientiam et castitatem et sine proprio vivere, sed etiam ad omnia consilia evangelica, quae in Regula praeceptorie ve! inhibitorie seu sub verbis aequi– pollentibus exprimuntur » (ibid., 131). 121 « Et sic intellexi a ministris qui fuerunt praesentes quando declaratio [Nicolai III] fiebat, quod dominus papa dixit se intelligere omnia ista aequipollere praeceptoriis et obliga– toriis, et fratres ex voto professionis ad observanda teneri » (UBERTINUS DE CASALE, Super tri– bus sceleribus, p.134).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz