BCCCAP00000000000000000000663
DE PRAECEPTORUM ENUMERATIONE IN REGULA FRANCISCANA 265 eminentia) et teneri (praecepta virtualia), sed etiam per Regulae intentionem. Auctor loquitur expresse de sequentibus aequipollentibus praeceptis: de ieiunio et o:fficio divino ws, de calceamentis et equita– tione 109 • Hube r ti n u s de Casa 1e (1259-132?), scribens immediate ante bullae Exivi de paradiso praeparationem, in quodam libello, Super tribus sceleribus nuncupato, de praeceptorum numero expresse loquitur no. In Regula, ait, quatuor dantur statutorum genera, scilicet, ea quae sunt: 1) expresse praecepta; 2) expresse inhibitoria, quia sub praecepto negativo imponuntur; 3) expresse informatoria seu con:::essoria; 4) expresse monitoria 111 • Cetera vero statuta non pertinent expresse ad ullam eorumdem speciem, v.gr ., o:fficium divinum, ieiunium, rerum expropriatio, praedicatio « et similia ». Sed haec reducenda sunt necessario per aequipollentiam ad aliquam quatuor specierum 112 • Aliqua possunt ad praecepta vel inhibitoria reduci sex modis 113 : 1. - Ratione significationis, scilicet, cum res ordinentur sub verbis iniungere, teneri et debere (hoc ultimum principaliter memoratum). Sub primo termino praescribitur cardinalis protectoris petitio 114 ; sub vocabulo teneri ea omnia quae agunt de peccatis reservatis 11 5, de necessitate habendi ministrum generalero, de oboedientia eidem praestanda, de ministrorum assistentia ad capitulum generale, de electione novi ministri generalis, si prior insu:fficiens videatur, etc. 116 ; sub verbo debere principaliter enuntiato ordinatur, v.gr ., infirmorum sollicita cura 117 • 2. - Ratione materiae vel professionis, quia fratres promittunt vota non simpliciter et absolute sed secundum Regulam, ideoque 10s P.I. Ouvr, Quaestio. de voto, 157 s. 100 !bid., 163. 1 10 UBERTINUS DE CASALB, Super tribus sceleribus, ed. A. HEYSSB, O.F.:\L, Ubertini de Casali opusculum « Super tribus sceleribus », in AFH 10 (1917) 103-174. 111 Inter praecepta enumerat: « Unde firmiter praecipio eis ut oboediant suis ministris » (c.10, p.72). Inter inhibitoria: « Praecipio firmiter fratribus univer.sis ut nullo modo denarios ve! pecuniam recipiant per se ve! per interpositam personam » (c.4, p.67); « Praecipio firmi– ter fratribus universis ne habeant suspecta consortia ve!' consi!ia mulierum » (c.11, p.73) (ibid., 133). 112 Ibid., 133; 113 Jbid., 133 s. 1 1• « Ad haec per oboedientiam iniungo ministris ut petant a domino Papa unum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus » (c.12, p.74). 1 1° « Si qui fratrum, instigante inimico, mortaliter peccaverint... ten~antur praedicti fratres ad eos recurrere » (c.7, p.69). 1 10 Cf. c.8, p.70, ubi quater invenitur terminus teneantur. 1 11 « Et si quis eorum in infirmitatem. ceciderit, alii fratres debent ei servire, sicut vellent sibi serviri » (c.6, p.69).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz