BCCCAP00000000000000000000663
264 FIDELIS ELIZONDO suspecta consortia devitare et similia » rno. !taque profiteri simpliciter Regulam vel Evangelium est consonum, perfectum et securum 101 • Animadvertendum, tamen, est Regulam minoritanam Evangelii observantiam limitare ad tria substantialia evangelica consilia, addendo « vivendo in oboedientia, sine proprio et in castitate ». Sed fratres minores non obligantur tantum ad haec tria absolute accepta, sed « secundum mentem et intentionem Regulae » 102 , ideoque pecuniae interdictio et « multa alia » ad paupertatis votum referuntur; suspecto– rum consortiorum evitatio et quodammodo ieiunium, ad castitatis votum; cardinalis protectoris petitio, ad oboedientiae votum, seu potius, ad Ordinis conservationem. Cetera vero quae ad haec tria plene reduci non possunt, in perfectione status evangelici includun– tur 103_ Practice, ex vi voti emissi tenentur fratres ad Regulae praecepta ut praecepta, ad eiusdem vero consilia ut consilia. Curandum tamen est ne praecepta cum consiliis commisceantur. Illa enim sub gravi obligant 104 ; ista vero non. Etsi diflicile sit determinare omnia quae sub praecepto vel consilio statuuntur, saltem habenda sunt ut consilia ea omnia quae sub verbis consulo, moneo et similibus, licentia, concessione et aequivalentibus, et etiam, ut videtur, ea quae modicum perfectionis aut utilitatis in se habent vel non multum ad status integritatem 105 • Praecepta vero non sunt tantum ea quae sub verbo praecepti aut tentionis imponuntur, sed etiam quae ex intentione Regulae et ex necessaria sui status subsistentia habenda sunt ut partes substantiales, ideoque eorumdem transgressio laedit notabiliter ipsum statum regularem 106 • Petrus igitur Olivi aperte praecepta et consilia distinguit 107 • Satis specificat quaenam sint in Regula consilia, quaenam praecepta. Haec ultima indicantur non tantum per verba praecipere (praecepta 100 !bid., 156 ss. 101 !bid., 152. 102 !bid., 160 s. 103 « Unde prohibitio de usu pecuniae sicut et multa alia ad votum paupertatis spectat; vitatio vero suspecti consortii; ad castitatem et etiam quodammodo ieiunium; petere vero cardinalem, ad oboedientiam seu potius ad conservationem totius status; unde et quaecumque alia sunt ibi quae ad haec tria plene reduci non possunt, ad totalem perfectionem status evangelici spectant aut quantum ad esse aut quantum ad bene esse » (ibid., 161). 104 Cf., v.gr. , p.161 SS. 100 !bid., 163. « Quaedam etiam sunt ibi quae non cadunt sub praecepto ve! voto nisi prout sonant in habitum, ut est illud de calceamentis et equitaturis ... Quaedam etiam sunt quae non cadunt sub necessitate praecepti ve! voti praecise, sed indeterminate, sicut est pauper usus quoad vestes, cibos, domos et libros et quoad utensibilia alia » (ibid., 163). 10a !bid., 161. 101 Cf. P.I. 0Lrvr, Responsio ad aliqua dicta per quosdam magistros parisienses de suis quaestionibus excerpta, in ed. D. LABERGE, O.F.M., Fr. Petri Ioannis Olivi, O.F.M., tria scripta sui ipsius apologetica annorum 1283 et 1285, in AFH 28 (1935) 394 s.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz