BCCCAP00000000000000000000663

262 FIDELIS ELIZONDO Bonaventurae in non paucis argumentis vestigia sequitur 8 9, etiam loquitur de Regulae praeceptis 9 '°. Iam eius decessor Innocentius IV, Gregorii IX doctrinam tenens, determinat fratres minores non teneri nisi ad ea consilia evangelica « quae in ipsa Regula praeceptorie vel inhibitorie sunt expressa » 91 • Et in bulla agit de noviciorum receptione, officio divino, pecuniae et proprietatis interdictione, ministrorum in fratrum necessitatibus sollicitudine, peccatorum reservatorum abso– lutione, custodibus, contionatorum approbátione et in monialium monasteria ingressu 92 • Quae omnia, custodibus exceptis, inter praecepta, ut vidimus, sunt enumeranda. Nicolaus III quaestionem denuo examinat. Etsi in Regula, ait, proponatur Evangelii observantia, tamen hoc non dicitur absolute, sed sub quibusdam condicionibus. Sanctus Franciscus aliqua Evan– gelii consilia ut consilia proponit sub verbis monitionis, exhortationis et consilii; alia vero ut praecepta, sub verbo praecepti. !taque fratres minores tenentur tantum « ad illa consilia quae in eadem Regula praeceptorie vel inhibitorie seu sub verbis aequipollentibus sunt expressa » 93 ; vel aliis verbis, « ad eorum observantiam quae in eadem Regula ipsis sub verbis obligatoriis indicuntur » 9 "1 _ Ad cetera vero non, scilicet, ad ea « quae sub verbis monitoriis, exhortatoriis, inforina– toriis et instructoriis seu quibuscumque aliis continentur » 95 • Nulla invenitur difficultas, si sensum verborum praeceptorie vel inhibitorie requiratur, cum illius temporis expositores eum saltem ad mandata sub verbis praecipere, per oboedientiam. iniungere et teneri extenderent. Sed quae includuntur clausulis « sub verbis aequipollen– tibus » vel « sub verbis obligatoriis »? Res a Nicolao III sub hoc aspectu decisae, sunt sequentia nunc admissa praecepta: duo prae– dicationis mandata, tunicarum numerus, noviciorum receptio et mi– nistrorum sollicitudo ad fratres vestiendos et infirmas adiuvandos. Etsi Nicolaus III sua decretali omnes discussionum vías voluerit praecludere, tamen post eiusdem constitutionem adhuc de Regulae obligatione graves exortae sunt controversiae, non quoad exsistentiam, sed ad earumdem ambitum, scilicet, ad praeceptorum numerum stabiliendum. Hoc non est mirandum si mentem nostram intendamus ad tria maximi momenti facta: ad Romanorum Pontificum genericas seu abstractas tantum decisiones, ad omnium religiosorum tune 89 Cf., v.gr. , V. MAGGIANI, O.F.M., De relatione scriptorum quorundam S. Bonaventurae ad bullam « Exiit » Nicolai III (1279), in AFH 5 (1912) 3-21. 90 NIC0LAUS III, Exiit qui seminal, a.l, p.186-190. 91 lNNOCENTIUS IV, Ordinem vestrum, 14. nov. 1245, in. ed. EUBEL, Epitome, p.238a. 92 /bid., in editione praecitata, p.238a-239b. 93 NICOLAUS III, Exiit, a.1, n.2 s, p.187 ss. 94 Ibid., a.1, n.4, p.190. e• Ibid., a.1, n.S, p.190.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz