BCCCAP00000000000000000000663

DE PRAECEPTORUM ENUMERATIONE IN REGULA FRANCISCAN/. 261 scilicet, obligatio habendi unum de fratribus generalem ministrum 78 , eligendi alium, si primus insufliciens sit 7 ' 9 , et recurrendi in casibus reservatis ad ministros provinciales 80 , Ieiunium pertinet ad hanc secundam speciem 81 • Tertium praeceptorum genus constituitur a mandatis quae per verba praecipere et teneri non imponuntur, « sicut patet in secundo capitulo in pertinentibus ad receptionem ad Ordinem venientium 82 et in tertio in spectantibus ad divinum officium et in pluribus aliis consequenter, 'ubi multa exstant praecepta » 83 • Igitur, si Bonáventurae sequamur principia, admittere debemus Regulam fratrum minorum multa continere praecepta, de facto, nu– merosiora quam a Clemente V enumerata. Ideoque sanctus doctor, qui sua doctrina suaque auctoritate permagnum exercuit influxum in posteriores Regulae commentatores, inter rigidiores Regulae expo– sitores est recensendus. I o a n ne s Pecha m (1230-1292), sancti Bonaventurae disci– pulus, admittit ut praecepta quatuor virtualia sub verb:) teneantur praescripta 8 ' 4 ; eminentia, de quibus aliqua profert exempla cum de votorum ambitu loquatur 85 ; et, inter sic appellata aequipollentia, ieiunium 86 , ea quae de fratrum vestimentis, calceamentis « et aliis nonnullis » agunt 87 • N i e o 1a u s I I I , qui in sua decretali Exiit qui seminat 88 sancti 78 « Universi fratres unum de fratribus istius religionis teneantur semper habere gene– ralem ministrum » (Regula, c,8, p.70). 79 « Teneantur praedicti fratres ... alium sibi e!igere in custodem » (Regula, c.8, p.70 s). 80 « Si qui fratrum, instigante inimico, mortaliter peccaverint ... teneant,4r praedicti fra– tres ad eos recurrere » (Regula, c.7, p.69). 81 Et explicite ut praeceptum proponitur (S. BONAVENTURA, Expositio, n.2, p.436b-437a). 8 2 Confer quae sunt praeceptis aequipollentia, iuxta Clementis V doctrinam: « Item, omnia quae ponuntur in Regula ... ad modum receptionis » spectantia (CLEM3NS V, Exivi de paradiso, a.3, n.2, p.238). 88 s.. BoNAVENTURA, Expositio, /.cit., n.3, p.437a. 84 « Sciat insuper quicumque Regulam fratrum minorum inspexerit, nih:l in ea positum obligatorie nisi ubi nomen praecepti vel aliquid aequivalens est expressum seu insinuatum, ut teneri et huiusmodi » (loANNBS PECHAM, Tractatus pauperis, p.27, in ed. A.G. LITTLE, Fratris Ioannis Pecham quondam Archiepiscopi Cantuariensis Tractatus tres de paupertate, Aberdo– niae 1910). Et in sua Regulae expositione: Ieiunium in Regula expressum ténentur ex prae– cepto. Cum enim dicitur aliis temporibus non tenentur, sequitur a contrarco sensu ut illo tempore teneantur » (Expositio Regulae, c.3, p.50, in ed. LITTLE, op. cit.). 85 PECHAM, Expositio Regulae, c.1, p.30-47. Votum oboedientiae regulat omnimodam su– perioribus oboedientiam, dummodo nihil praescribant contra animam ve! R~gulam. In voto castitatis includuntur et suspectorum consortiorum evitatio et ingressus in monasteria mona– charum prohibitio. Per paupertatis votum religiosi renuntiant omni in particulari et in communi rerum possessioni et pecuniae contrectationi. Et concludit: « Haec igitur quatuor, oboedientia in ordine, paupertas et castitas et subiectio Ecclesiae Romanae, quia emanant a fonte Evangelii, ponuntur sub districtione praecepti » (ibid., c.l, p.47). 86 !bid., c.3, p.50. s1 Tractatus pauperis, c,9, p.27. 8 8 Nrcouus III, Exiit qui seminal, 14 aug. 1279, in ed. Seraphicae legislationis textus originales, Ad Claras Aquas 1897, p.181-227.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz