BCCCAP00000000000000000000663
260 FIDELIS ELIZONDO debent, praeter tria substantialia vota, alias res observare, vel melius, debent tria vota, partibus integrantibus specificata, ad praxim dedu– cere, quae ad observantias reducuntur regulares. Cum hae sint diversae in unoquoque Ordine, consequenter diversus erit voti ambitus 68 • Observantiae vero regulares in legislatione franciscana, iuxta Hugonis doctrinam, sunt praecepta. Ut aliquod afferamus exemplum, extrema paupertas omnem rerum proprietatem excludit et decem qualitatibus est ornata (insignia paupertatis); ínter eas habentur habitus deformitas, vestimentorum vilitas, vestium parcitas, pedum nuditas, equitandi prohibitio et pecuniae interdictio 69 • Ordo voto adstringitur ad obser 0 vantiam insignium paupertatis 70 et, iuxta Hugonem, in sollemni paupertatis voto nullus superior nec ipsemet Romanus Pontifex potest dispensare 71 • S. Bon ave n tu r_a (1221-1274) in fine suae expositionis super Regulam fratrum minorum 72 , sic quaestionem proponit: « Quaeritur de praeceptis Regulae, quae, scilicet, universaliter intelligenda sunt praeceptorie imponi et in quibus possint praelati Ordinis dispensare» 73 • Et respondet his gravissimis verbis: « Ad hoc respondeo quod Regula ista praeceptis est plena et, ut puto, pene omnia in ea posita sunt praecepta, ubi aliquid expresse additum, ut monitionis vel exhorta– tionis vocabulum vel consimile, aliud non declarat » 74 • Evidenter praecepta sub gravi obligant 75 • In Regula dantur tres praeceptorum species, scilicet, praecepta sub verbo praecipere, praecepta sub verbo teneri, praecepta quae his duobus modis non imponuntur. Prima reducuntur ad vota 76 • Et etiam cetera, ut videtur 77 • In prima specie enumerantur septem ex octo praecepta sic vocata expressa aut eminentia. In secunda, quatuor virtualia. Explicite referuntur tria, fidelis et prudens subditus pensat, et minora quidem non negligens, maiora tamen maxime curat » (ibid., c.2, f.49r). os !bid., c.2, f.48v; Id., De finibus paupertatis, p.285, in ed. C. FLOROVSKy, De finibus paupertatis auctore Hugone de Digna, OFM (Texte inédit), in AFH 5 (1912) 277-290. 60 De finibus paupertatis, p.283. 10 De finibus, p.288. n De finibus, p.284. 12 S. BoNAVENTURA, Expositio super Regulam fratrum minorum, in Opera omnia, VIII, Ad Claras Aquas 1898, p.391a-437b. Hodie dubitatur de authenticitate. Cf. nostram elucubra– tionem Doctrinales Regulae franciscanae expositiones usque ad annum 1517, in Laurentianum 2 (1961) 465 ss. 73 s. BONAVENTURA, Expositio, Conclusio, n.l, p.436b. 1, !bid. 75 Cf. nostram elucubrationem Origen de la obligatoriedad de la Regla franciscana, Roma 1956, p.106 s. 76 s. BONAVENTURA, !.cit., n.2, p.436b. 77 Etenim ait sanctus Bonaventura: « Praeceptorum autem istorum tria sunt genera: in quibusdam enim ponitur expresse praecipiendi verbum, ut prae ceteris commendentur, et illa sic transeunt in votum ut in nullo eorum ordo valeat dispensare» (ibid., n.1, p.436b).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz