BCCCAP00000000000000000000663

258 PIDÉLIS ÉLIZONDÓ receptione; 5) de contionatorum approbatione (n. 7); 6) de custodibus; 7) de ingressu in monialium monasteria (n. 3) 46 • Qua tu o r M a gis tri, primi Regulae expositores, sua aucto– ritate suaque scientia permagnum exercuerunt influxum in ceteros saeculi XIII Regulae commentatores 47 • Regula, aiunt, dividitur in instructiones, consilia et praecepta 48 , aut melius, in concessiones, instructiones, admonitiones et praecepta ·••. Praecepta sub gravi obli– gant, cetera vero non 50 • Quae sunt illa praecepta? Quamvis ad eorum– dem omnino determinationem ex brevi auctorum tractatu non possi– mus pervenire, tamen nobis offerunt aliqua non spernenda exempla. Certe sunt praecepta ea omnia quae sub verbis praecipio firmiter et per oboedientiam iniungo praescribuntur, nam hoc expresse affirmant de aliis mandatis minori vi imperatis. Praeterea, si dubitari posset num aliquae decisiones constituant praecepta, in primis dubitandum esset de iis de quibus agitur; et tamen Quatuor Magistri unice lo– quuntur de pecuniae prohibitione 51 , de suspectorum consortiorum evitatione et de ingressu in monialium monasteria 5 2, sed non ad na– turam obligationis investigandam, sed ad eiusdem ambitum declaran– dum. Expropriatio in communi, iuxta doctorum sententiam, constituit etiam praeceptum, cum, si contrarium dicatur, ridiculum saperent tot distinctiones et subdistinctiones 53 • Etiam affirmant esse praeceptum sequentem praescriptionem: « Quibus [ministris] solummodo et non aliis recipiendi fratres licentia concedatur » 5'4. Dubitant de clausula « ministri vero diligenter examinent eos [recipiendos] de fide catho– lica » 55 • Proclives sunt ad gravem obligationem admittendam in prae- 46 Inter has casus a Romano Pontifice memoratos invenin1us praecepta eminentia, vir– tualia et aequipollentia. 47 QuATUOR MAGISTRI, Expositio super Regulam fratrum minorum. Adhibemus editionem L. ÜLIGER, Expositio Quatuor magistrorum super Regulam fratrum minorum (1241-1242), Roma 1950. 48 ÜUATUOR MAGISTRI, Expositio, c.2, p.127. 1n !bid., c.3, p.140. so « Quaerit aliquis, sicut solent quaerere circa Regulam religionis alteríus professores, utrum istud sit instructio ve! praeceptum. Quod si dicatur esse praeceptum, fratres peccare mortaliter convincuntur, si quemlibet religionem nostram petentem non mitterent ad mini– strum, quod nullus dicere ausus est. Videtur ergo secundum instructionem dici, non secun– dum praeceptum,, (ibid., c.2, p.127). 51 !bid., c.4, p.141-145. 52 !bid., c.11, p.167 s. 53 [bid., c.6, p.152-158. « Unde ad securitatem conscientiarum petenda esset auctoritas domini cardinalis, qui exprimeret in scriptis de omnibus rebus mobilibus et minutis quibus– cumque per superiores dispensandis, sive in commutando, sive in pignorando, sive in accom– modando, sive in donando, et procuratoribus nccessitatum fratrum concederet auctoritatem suam vendendi, si necesse esset, cum irnmineret aliqua necessitas vehemens fratribus » (QUATUOR MAGISTRI, Expositio, c.6, p.156). 54 !bid., c.2, p.128. 55 !bid., c.2, p.131.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz