BCCCAP00000000000000000000663
DÉ PRAECEPTORUM ÉNUMERÁTION'.E IN REGlJLA FRANCISéANÁ 251 13. - « Et si aliquo tempore appareret universitati ministrorum... praedictum ministrum non esse suflicientem... teneantur praedicti fratres ... in nomine Domini alium sibi eligere in custodem » (c. 8, p. 70); 14. - « Et alii fratres teneantur fratri Francisco et eius successo– ribus oboedire » (c. 1, p. 63); 15. - « Aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare » (c. 3, p. 66); 16. - « Fratres nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem » (c. 6, p. 68). Sancto Francisco anno 1226 e vivís sublato, statim discussiones de Regula creverunt. In capitulo generali Assisii 1230 celebrato, acriter fratres disceptarunt, sed, cum nihil proficerent, Romanum Pontificem acleunt ut quaestiones auctoritative resolvat 41 • Orones admittunt aliqua regularia mandata obligare sub gravi. De hoc nullum dubium nullaque controversia. Sed de obligationum extensione multum inter se disputant. Aliqui putant Regularn omnia imponere evangelica consi– lia; in eiusde_m enim initio et fine aperte Evangelii observantiam mandari 42 • Alii vero contendunt sese in professione voluisse obligare ad ea tantum « quae in ipsa Regula praeceptorie vel inhibitorie sunt expressa » 43 , cum vix aut nunquam omnia possint ad litteram observari 44 • Gregorius IX sequentem offert solutionem: frr:.tres minores tantum obligantur ad ea: quae in Regula « praeceptorie vel inhibitorie sunt expressa » 45 • Sed his generalibus verbis, etsi iao stabiliatur quoddam principium circa aliquorum praeceptorum exsistentiam, de facto non magnam affert quaestionis dilucidationem. Romanus Pontifex et multi fratres putant obligationes sese extendere ad ea quae praeceptorie, hoc est (iuxta saeculi XIII auctorum doctrinam), sub praecepto aflirmativo; vel inhibitorie, scilicet, sub praecepto negativo, sunt expressa. Sed quot sunt haec praecepta? Praeterea casus Romano Pontifici propositi ut « animarum periculis » provideret, loquebantur: 1) de pecuniae prohibitione (cf. supra n. 1); 2) de expropriatione in communi (n. 16); 3) de casuum reservatione (n. 12); 4; de fratrum 41 Cf. T!-IOMAS DE EcCLESTON, Liber de adventu fratrum minorum in lcngliam, in Anal. Franc, 1 (1885) 242; Chronica XXIV generalium Ordinis minorum, in Anal.Franc. 3 (1897) 213. Vide in primis bullam Qua elongati Gregorii IX, in EUBEL, Epitome, p.229a-23Ia. 42 « Regula et vita minorum fratrum haec est, sci!icet, domini nostri Iesu Christi sanctum evangelium observare" (c.!, p.63); « Ut semper subditi et subiecti pedibus eiusdem sanctae Ecclesiae... sanctum Evangelium ... quod firmiter promisimus, observernus" (c.12, p.74). 4:l GREGORlUS IX, Qua elongati, 28 sept. 1230, p.229b (ed. EUBEL, Epitome, p.229a-231a), 44 !bid. 40 !bid.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz