BCCCAP00000000000000000000663

256 FIDELIS ELIZONDO est aliqua eiusdem mandata sub gravi obligasse, scilicet Ordinis exitum, oboedientiam superioribus praestandam, suspecta mulierum consortia, etc., cum in his casibus sanctus patriarcha praecepta eccle– siastica vel naturalia acceptasset. Hoc non est oblivioni dandum. Adiutorium enim potest constituere ad meliorem adipiscendam cetero– rum statutorum cognitionem. Quamvis explicite de obligatione non agatur, tamen in Regula inveniuntur sub hoc respectu verba sollemnissima in his decisioni– bus 40 : l. - « Praecipio firmiter fratribus universis ut nullo modo dena– rios vel pecuniam recipiant per se vel per interpositam personam » (c. 4, p. 67); 2. - « Praecipio firmiter fratribus universis ne habeant suspecta consortia vel consilia mulierum » ( c. 11, p. 73 ); 3. - [Praecipio firmiter fratribus universis] « ne ingrediantur mo– nasteria monacharum, praeter illos quibus a sede apostolica concessa est licentia specialis » (c. 11, p. 73); 4. - [Praecipio firmiter fratribus universis] « nec fiant compatres virorum vel mulierum, ne hac occasione inter fratres vel de fratribus scandalum oriatur » (c. 11, p. 73); 5. - « Unde firmiter praecipio eis ut oboediant suis ministris » (c. 10, p. 72); 6. - « Ad haec per oboedientiam iniungo ministris ut petant a domino Papa unum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus, qui sit gubernator... » (c. 12, p. 74); 7. - « Et nullus fratrum populo penitus audeat praedicare, nisi a ministro generali huius fraternitatis fuerit examinatus » (c. 9, p. 71); 8. - « Et nullo modo licebit eis de ista religione exire » (c. 2, p. 65); 9. - « Universi fratres unum de fratribus istius religionis teneantur semper habere generalem ministrum » (c. 8, p. 70); 10. - « Et ei [ministro generali] teneantur firmiter oboedire » (c. 8, p. 70); 11. - « Electio successoris fiat ... in capitulo Pentecostes, in quo provinciales ministri teneantur semper insimul convenire » (c. 8, p. 70); 12. - « Si qui fratrum, instigante inimico, mortaliter peccaverint... teneantur praedicti fratres ad eos [ministros provinciales] recurrere quam citius poterint sine mora» (c. 7, p. 69); 40 Adhibemus editionem Regulae a patribus Collegii sancti Bonaventurae, Opuscula sancti patris Francisci, Ad Claras Aquas 1949, p.63-74.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz