BCCCAP00000000000000000000583

DEl NEJCESSITATE INTENTIONIS, th. 9, n. 113-114 69 Saeculo XII, quaestio expresse jam ponitur a Theologis, qui in distinc– tas abeunt sentcntias; major eorum pars propugnat necessitatem inten– tionis ita ut, hac omissa, Sacramenta non conftciantur; alii pauci inten-, tionem non requiri defendunt. Denique tandem Concilium Tridentinum deftnivit necessitatem in– tentioiüs saltem faciendi quod faclt Ecclesia. Sed tune Catharinus, qui Concilio adfuerat, novam proposuit quaes– tionem, utrum nempe requiratur intentio interna, an sufftciat intentio externa; et his terminis quaestio de intentione, quoad confectionem sa– cramentorum, absoluta est. Theologi disputant, et forse semper disp:uta– bunt, usque dum nova deflnitio habéatur; dicendum tamen est senten– tiam Catharini paucos habere nunc defensores et minimam proinde pro– babilitatem. Divisio theseos.-Thesis dividitur in duas partes: l.ª) Quod in ministro requiratur intentio faciendi quod facit Ec– clesia. 2.ª) Quod haec intentio debeat esse interna. Pars l.ª: In ministris, dum sacramenta confi.ciunt, requiritur intentio objec– tiva saltem faciendi quod facit Ecclesia. 114. Explicatio terminorum.- In ministris. Minister in genere est ille qui, potestate alterius accepta, vult uti illa potestate ad conflcien– dum id quod habet ex delegatione; supponainus Petrum esse judicem alicujus causae criminalis, id'eoque esse ministrum justitiae; ut munere judicis vel ministri fungatur, requiruntur in Petro: a) quod habeat potestatem a supremo capite societatis delegatam, et b) quod velit uti hac potestate in instanti ferendi sententiam. Nam si in illo instanti ageret nomine et auctoritate propria,, sententia non transcenderet limites potestatis hominis privati. Similiter igitur in casu nostro: duo omnino requiruntur ut aliquis munere ministri fungatur: et quod habeat potestatem a Christo ei com– municatam, et quod in momento confectionis sacramenti, seu ritus sensibilis, velit ea uti, et agere nomine Christi. Dum sacramenta canficiunt: His verbis significamus tempus in quo minister agere debeat nomine et potestate ·alterius, in illo scilicet ins– tanti in quo conficit sacramentum, id est quando materiae conjungit formam. Requiritur, id est, est absolute necessaria ita ut, si debita intentio desit, etiam stante signo sensibili, sacramentum non adsit. Saltem, dicitur quia haec intentio ad mínimum requiritur, seu est necessaria; nihil dicimus in hac prima parte nostrae theseos de neces– sitate intentionis altioris. Intentia: Intentia est actus valuntatis, qua, ex ordinatione rationis, hamo vult aliquid agere vel omittere.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz