BCCCAP00000000000000000000583

68 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 9, n. 113 ART. II De qualitatibus ministri sacramentorum. Duae sunt qualitates requisitae, ex parte ministri, ad sacramentorum confectionem, nempe intentio et probitas: illa, ad valorem, haec au– tem, ad liceitatem. Cmn praeterea minister in confectione sacramenti nomine proprio agere possit vel Christi, inquirendum est utrum actio confl.ciendi sacramenta sit propria, vel Christi sacramenta instituentis. Hinc agendum est in hoé: articulo: a) de his quae requiruntur ad va– lorem sacramentorum, nempe de intentione; b) de his quae requiruntur ad eorum liceitatem, nempe de vera fide et probitate; c) de natura ac– tionis sacramentum conficientis. § I.-DE HIS QUAE REQUIRUNTUR IN MINISTRO AD VALIDAM SACRAMENTORUM CONFECTIONEM TBESIS 9.ª: In ministris, dum sacramenta conficiunt, requiritur intentio ob– jectiva saltem faciendi quod facit Ecclesia; líaec intentio debet esse interna. 113. Connexio materiae.-Declaratis in thesi 2.ª elementis intrinsecis sacramenti in ratione signi, in ipso instanti ejusdem confectionis, ul– terius declarari oportet quid requiratur extrinsece ut signum sacramen– tale conficiatur, ex parte scilicet ministri ritum sacramentalem confi– cientis. Haec quaestio est mE.gni momenti ad rectam intelligentiam sacra– mentorum, quippe quae dilucidat quaestionem pertinentem ad ipsam va– liditatem sacramenti; in ea enim dicimus intentionem ministri esse· om– nino necessariam ut habeatur validus ritus sacramentalis, seu validum sacramentum; et simul dirimitur famosa illa quaestio utrum scilicet requiratur intentio interna, an, e contra, sufficiat mere externa. C;hristus, auctor sacramentorum potuisset variis modis ea instituere, ita e. g. ut statim ac posita fuisset materia et forma, haberetur sacramen– tum, quin ullo modo dei;enderet ab intentione ministri illud conficien– tis; aut ita ut requireretur intentio externa, aut etiam interna... ; quae– ritur igitur, quonam modo Christus sacramenta instituerit. In Sacra Scriptura nihil invenitur quo possimus quaestionem hanc absolute dirimere·; in ea enim tantummodo invenitur institutio sacra– mentí verbis quidem expressis relate ad aliquorum institutionem, vel relate ad materiam et formam adhibendam, velad alia hujusmodi; rela– te vero ad intentiainem, nihil habemus nisi quod homines conficientes sacramenta sint ministri et dispensatores mysteriorum Dei, quod nomi– ne Christi agant... ; in his verbis aliquid continetur quod nostrae inser– viet probationi. In Traditione et Patribus res non adeo liquet; ratio est quia Patres hanc quaestionem non attigerunt expresse et directe; Stus. Augustinus obiter posuit quaestionem, sed non est ausus eam solvere..

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz