BCCCAP00000000000000000000583

DE MINISTRO SACRAMENTORUM, th. 8, n. 106-112 67 nistrare; quod, si fieret ab angelis bonis vel sacerdotibus beatis, sacra– mentum «esset ratum habendum» (1). 107. Adversarii.-Lutherus, secundum quem angeli et daemones et homines sunt ministri ordinarii .(2). 108. Censura.-Est doctrina saltem theologice certa. 109. Probatur. l.º) In Sacra. Scriptura apostolis, non vero angelis, Christus com~isit administrationem sacramentorum; illis autem, non vero istis dictum est: «Docete omnes gentes baptizantes...» (3). «Hoc facite in meam commemorationem» ( 4). «Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.. . » (5).. 2. 0 ) Sacramenta instituta sunt pro Ecclesia militanti. Conveniens igitur est ministros assumere ex ipsa, non vero ex Ecclesia triumphanti vel purganti. THESIS 8.ª: Non tamen quilibet homo, etiam baptizatus, est minister or– dinarius vel extraordinarius cujuslibet sacramenti; se,d, excep– tis Baptismo et. Matrimonio, ille qui ex o:fficio vel delegatione ab Ecclesia deputátur. 110. Adversarii.~Sunt Protestantes, secundum quos omnes christia– ni habent, per baptismum, potestatem ministrandi sacramenta; omnes sunt aequaliter sacerdotes, licet non omnibus competat usus talis potes– tatis, sed iis tantum qui legitime· vocati sunt (6). 111. Censura.-De fide definitum in Conc. Tridentino: «Si quis di– xerit christianos omnes in verbo et omnibus sacramentis administran– dis habere potestatem, a. s.» (7). 112. Probatur.-Ex traditione universali Ecclesiae, quae non omni– bus permisit sacramentorum confectionem, sed illis tantum qui, sive ex officio, sive ex delegatione, ab ipsa Ecclesia per sacram ordinatio– nem deputati sunt. Dixi: Exceptis Baptismo et Matrimonio, nam Baptismus a quolibet, sive viro sive muliere, christiano vel pagano, valide potest dispensari; et Matrimonium, cujus ministri sunt ipsi contrahentes; nulla igitur specialis potestas in his duobus sacramentis requiritur ad validam eo– rumdem confectionem. (1) STUS. THOMAS, III, q, 63, a. 7. (2) De abroganda Missa, circa finem. (3) Mt., 28, 19. (4) Luo., 22, 19. (5) Joan., 20, 23. (6) Ita LUTHERUs, De captivitate babyl. ecoles., De ordine, parag. <<Esto itaque». (7) DENZINGER, 853,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz