BCCCAP00000000000000000000583
66 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 7, n. 105-106 CAPUT IV · DE MINISTRO SACRAMENTORUM 105. Connexio materiae.-Sacramenta a Christo Domino instituta; rebus tamquam materia et verbis tamquam forma, in ipso eorumdem confectionis instanti, perficiuntur; sed cum, nec res, nec verba, simul unita inveniantur, necesse est aliquem dari qui res et verba, materiam scilicet et formam, componat ad unum signum efformandum; ille igitur. qui materiam et formam in unum compositum colligit ad constitutionem signi, dicitur, et est, sacramentorum minister. Quaerendum enim est in praesenti de ministro sacramentorum, et primo quidem: a) de eo qui possit esse minister; b) secundo, de quali– tatibus, quae in ipso requiruntur, tam ad validam, quam ad licitam sacramenti confectionem. ART. I Quis possit esse minister sacramentorum. Animadvertendum est quaeri in hoc loco de eo qui possit sacramenta conficere, non vero dispensare; non enim semper ille qui conficit, etiam necessario dispensat, nam Ssma. Eucharistia, utpote sacramentum per– manens, ab uno conficitur, et ab alío dispensatur. Neque agimus in praesenti de ministro ordinario vel extraordinario~ quia id in singulis sacramentis tractari solet et debet; ut autem quae sumus dicturi, omnibus sacramentis conveniant, necesse ·est genera– lissimas notiones in praesenti tradere. TBESIS 7.ª: Solus homo viator, ratione praeditus, in praesenti Dei providen– tia, potest esse minister sacramentorum. 106. Explicatio terminorum.-Solus homo: ut excludantur angeli sive boni, sive mali. - Viator, est ille qui adhuc peregrinatur in via; excluduntur beati in coelo. Ratione praeditus: quia actus confectionis sacramentorum humano modo peragi debet, ac proinde cum sufficienti deliberatione et cogni– tione. Hinc infántes et perpetuo amentes non possunt esse ministri sacramentorum. In praesenti Dei providentia: nam in alio ordine rerum Deus aliter disponere potuisset, sive angelos, sive beatos, deputando ad esse minis– tros sacramentorum. In hoc etiam ordine rerum, posset angelus vel sacerdos beatus, ex specialissima Dei- commissione, sacramentum admi-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz