BCCCAP00000000000000000000583
DE CAUSALITATE SACRAMENTORUM, th. 6, n. 102-104 65 fusionem; sed quomodo hanc dispositionem possunt causare? quanam virtute instrumentali hunc effectum possunt obtinere... ? Respondemus virtutem illam instrumentalem esse quid intentionale, proprium sacramento quod est in genere signi. 103. Argumentum.-Sacramenta sunt causae instrumentales gratiae. Atqui «instrumentum non perficit instrumentq,lem actionem nisi exer– ,cendo suam actionem propriam» (32). Ergo sacramenta; exercendo ac– tionem suam propriam, perficere debent actionem instrumentalem. Atqui (sacramenta sunt in genere signi) actio propria sacramenti (quod est signum) est significare. Ergo sacramenta significando perfi– cient suam action.em instrumentalem. Atqui significatio est aliquid intentionale. Ergo ejus virtus instru– mentalis (quae debet esse in eodem ordine, tamquam ejus elevatio et ampliatio) debet esse aliquid etiam intentionale. Sed sacramenta non sunt signa mere speC'ulativa, sed 'practica, quia Hlud quod significant, efficiunt. Ergo ejus effectus proximus erit etiam aliquid intentionale, nempe titulus, jus,. deputatio ad· certa munia:.. , et ita porro. Objectiones.-Innumerae sunt, ne dicam infinitae, difficultates quae contra hanc ' sententiam Veterum cumulantur; eas tamen omittimus in praesentJ., quia ex prin– eipiis antea stabilitis in explicatione terminorum possunt dilucidari. 104. Scholion:. Quid dicendum de nova ·theoria recenter inventa circa causalitatem sacramentorum?-Juxta Temiño (33) admittendum esset quod non omnia sacramenta Novae Legis eamdem habeant causalitatem, ·sed prorsus distinctam, juxta naturam diversam uniuscujusque sacra– menti. Hinc Baptismus, Confirmatio, Ordo et Matrimonium; quae aut impri– munt characterem aut vinculum conjugale producunt, causalitateí:n ha-• berent intentionalem, eo quod christianum deputent ad quemdam mo– dum essendi determinatum in ordine ad Corpus Christi mysticum, et hic peculiaris modus essendi exigat gratiam. Poenitentia vero et SSma. Eucharistia gratiam producerent immedia– te, aliter tamen et aliter; nam Eucharistia, utpote continens Christum realiter: praesentem, gratiam produceret physice instrumentaliter; - Poe– nitentia vero gratiam nonnisi juridice produceret, nam absolutio judicia- l.is , hanc et non aliam efficientiam habere videtur. . Denique Extrema Unctio gratiam produceret moraliter et immediate, :per modum scilicet cujusdam permanentis deprecationis Christi. Respondeo: Haec sententia nobis non placet, nam falsum nobis vi– detur ipsum suppositum cui nititur, nempe quod sacramenta Novae Le– gis specifice diversam, habeant naturam; omnia enim sacramenta, uti scitur, sunt in genere signi: omnia proinde conveniunt in hac nota ma– xime essentiali; unde si operari sequitur esse, omnia etiam sacramenta significando efflcere debent gratiam; quaprppter haec sententia recente·r inventa nullatenus a nobis admitti potest. (32) Cfr. superius dicta. (33) A. TEMIÑo, ¿Es idéntica o diversa la especie de causalidad, en ios éUstintoa Sacramentos?, in RevEspT., 10 (1950,), 491-515, KAN, THEOL, DOGM.-IV.-6
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz