BCCCAP00000000000000000000583
'64 DE SACRAMENTIS IN GENERE. th. 6, n. 101-102 101. Probatur. a) Sunt causae instrumentales dispositivae tantum. Jam diximus in thesi 5.ª quod omnia sacramenta habent. aliquem ef– fectum, distinctum a gratia et ad eam praevium, efficienter productum a sacramento tantum; ille effectus erat dispositio quaedam de se ne– cessitans et exigens gratiam. · Nunc igitur, quaeritur: Sacramentum attingit tantummodo ad ipsam dispositionem efficiendam, an producit etiam directe et immediate ip– sam gratiam? Respondemus negative, et sic probamus: 1. 0 ) Negari non potest, nam est doctrina catholica, quod aliquando sacramenta sunt valida, etsi infructuosa, id est, quod aliquando sacra– menta valide recipiantur quin tamen producant gratiam propter exis– tentiam obicis. Nunc autem, «sacramentum validum est signum practi– cum undequaque verum. Sed signum practicum undequaque verum non est nisi illud quod ponit et causat de facto omne id quod ut practicum signi/icat, cum haec sit propria signi practici ratio, ut non praesup– ponat, sed faciat suam veritatem, id est; suam con/ormitatem cum re significata. Ergo revera omne validum sacramentum de facto ponit id omne quod practice significat; et si de facto illud non poneret, eo ipso tolleretur validitas, quia tolleretur et veritas. Contingit autem ut quis valide baptizetur, quin de facto ei umquam con/eratur gratia... Ergo practica significatio et virtus effectiva sacramenti non pertingit ad gratiam ut in se, sed solum ad gratiam ut in dispositione exigente. Quod est, sacramentum esse causam gratiae non perficientem, sed dis– ponentem tantum, eo pacto quo homo generans est causa hominis ge– niti» (30). 2. 0 ) Aliud caput doctrinae catholicae est quod aliqua sacramenta reviviscant, et conferant gratiam propriam unicuique sacramento. Atqui in hoc casu sacramentum attingere non potest physice ipsam substan– tiam gratiae. Ergo dicendum est quod gratiam producat dispositive quatenus causat illam dispositionem, quae est «res et sacramentum». 8i igitur sacramenta, quae ficte suscepta sunt, reviviscunt, hoc modo operantur, concludendum est quod semper eodem modo operentur suum effectum. 3.º) «Accedat et ratio adhuc superior» (31), quia non debemus ad– mittere duos causandi modos in uno eodemque sacramento; non possu– mus adstruere unum modum causandi in casu reviviscentiae; alterum, diversum in ejusdem s·acramenti fructuosa susceptione. Si igitur, in casu reviviscentiae, sacramenta instrumentaliter operantur dispositive, (nec excogitari potest alius modus), necesse est ut sacramenta semper hoc modo producant gratiam. 102. Probatur. b) Sacra(menta sunt causae intentionales.-Invic~ probatum remanet sacramenta non pertingere ad ipsam substantiam gratiae, sed tantum ad ejus dispositionem, quae de se exigit gratiae in- (30) BILLOT, op. cit., pag, 124. (31) Ibid,,, pag 127.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz