BCCCAP00000000000000000000583
62 DE SACRAMElNTIS IN GENERE, th. 6, n. 98 ----------- possit in signo corporeo, quaero: ubinam resideat? In materia, an in forma, an in utroque simul? ... Sed si residet in sola materia, ad quid tune forma?; si vero residet in sola forma, ad quid tune materia? ... Sed dices: virtutem creatam instrumentalem residere in utroque. Optime quidem, sacramentum enim, nec est materia sola, nec forma sola; est utrumque, quia est signum, quod tune tantum habetur quando materia et forma coeunt in unum. «Unde cum quaeritur de sacramento ut ratione physice subjecti phy– sicae virtutis non oportet uti his nominibus materia et f arma, quae faciunt ibi fucum... Et ideo, ad hoc ut sacramentum ipsum sit physice causativum, non sufficit ut causativa virtus sit in uno solo ex duobus elementis quibus constat, sed oportet plane ut sit in utroque si– mul» (24). At quomodo haec positio cohaerere poterit cum doctrina ab omni– bus tenenda, secundum quam unio moralis materiae et formae est suf– ficiens ... ? Respondent utique, admittendo unionem moralem inter positionem materiae et formae et prolationem verborum, et simul admittendo unio– nem physicam in quantum virtus physica formae physice tangit ma– teriam. En verba P. Hugon, O. P., quae hoc mysterium nobis innotescunt: «Licet enim prolatio formae possit esse posterior applicatione materiae, dum tamen agit forma, materiam physice tangit et consecrat; est quippe in verbis aíiquid physicum, quod physice in ipsam materiam operatur» (25). Respondeo: Magnum sane mysterium, quod hisce verbis contine– tur ! ! Quomodo e. g. istis theologis fi.dem praestabis quando tibi serio dicant et affirment, verba ·absolutionis, a me hic et nunc prolata, phy– sice tangere actus poenitentis uno jam anno transactos ... ? At hoc etiam praetermisso, concedamus virtutem physicam creatam in tato signo contineri; aliqua ejus pars erit in materia, aliqua vero in forma; erunt proinde duae virtutes, solo numero diversae, ad eum– dem effectum producendum; dimidia igitur causalitas pertinebit ad virtutem physicam formae, altera dimidia ad virtutem materiae... ; sed quis profecto poterit sine uno rationabili scrupulo haec admittere... ? e) Sed major adhuc, pro hac sententia, inde enascitur difficultas, si consideres sacramenta posse operari suum effectum ubi instrumen– tum non est; .supponas enim Titium et Cajam velle cóntrahere Matri– monium-sacramentum, sed quia non possunt simul in unum locum con– venire, matrimonium contrahunt per procuratores. Quomodo in hoc casu 'physice producitur gratia... ? d) Sed adhuc crescit difficultas si agatur de reviviscentia sacramen– torum; quomodo tune sacramentum exterius (quod forte jam a multis annis pertransiit), potest physice gratiam producere ... ? (24) BILLOT, op, cit., pag. 134. (25) HuaoN, De sacramentis in genere. pag. 80,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz