BCCCAP00000000000000000000583
DE CAUSALITATE SACRAMENTORUM, th. 6, n. 96-98 61 Pars. 3."': Non sunt causae phy:sicae gratiae. 96. Status quaestionis.-Rejecta sententia de causalitate morali sa"' cramentorum, quaeritur nunc utrum sacramenta sint causae physicae gratiae. Causa physica, ut scitur, illa est quae sua virtute 'physica effectum operatur; si igitur sacramenta diceremus causas physicas. gratiae, eo ipso affirmaremus sacramenta habere aliquam virtutem physicam, creatam, ad producendam gratiam. Sed nondum satis, nam, in hac sententia affirmatur adhuc, atque defenditur, sacramentum instrumentaliter attingere ad ipsam substan– tiam gratiae, non tantum ad quamdam dispositionem ei praeviam. 9.7. Auctores istius sententiae.-Primus omnium mortalium, qui hanc sententiam propugnavit, fuit Cajetanus, qui Stum. Thomam commen– tans, ita scripsit: «Quidquid enim secundum aliorum opinionem u.t probabiliairem di– xerit auctor in IV Sententiarum, hoc in loco ·secundum propriam senten– tiam longe altius sensit, expresse ponens gratiam gratum f acientern (qua scilice.t horno sit rnembrum Christi et qua sumus divinae consortes naturae) a Deo principaliter et a sacramento . instrumentaliter effi– ci» .(22). Cajetanum secuti sunt lri hac re omnes fere Thomistae recentiores, et praeterea Suareziús, Gregorius a Valentía et Stus. Bellarminus aliique permulti (23): Ne tamen credas ipsos convenire in modo physico ·causandi quem ads– truunt, quia tot ac tantas difficultates praedictus modus involvit ut unius explicatio nil minus quam apertam haeresim in auribus alterius sonet. Praecipua, apud ipsos, discordia in eo est ut nesciant determi– nare in quo consistat illa virtus physica creata, quae in sacramentis residet. Aliqui dicunt esse quid completum et permanens, quod in signo sub– jectatur; alii vero dicunt esse quid incompletum •et transiens, quod non recipitur in signo sensibili... - 98. Refutatio.~Praescindendo a fundamento istius sententiae, sive in Sacra Scriptura, sive iÍ:l Traditione, sive in Theologis veteribus, ve– niamus ad innumeras difficultates quae in ea cumulantur: a) Haec virtus physica erit aliquid spirituale, an materiale? Si est quid materiale, quomodo potest causare rem spiritualern?; si vero est quid spirituale, quomodo potest subjectari et recipi in ente corporeo, quale est signum? ... b). At praescindendo ab hac difficultate, e.t supposito quod subjectari (22.) (23) In III, q, 62, a. 1. SUAREZ, De sacramentis, disp, 9, sect, 2; V ALENTIA, In III, disp, 3, q 3, p, 1; BELLARMINUS, De sacramentis in genere, lib. 2, c. 11; BILLUART, diss, 3, a. 2 ; MATTrusr, De sacramentis in genere animadversiones, Romae, 1915 ; HuaoN, La causalité instru.mentale, o. 4; BuccERoNr, Oommentarius de sa– cramentorum causalitate (Parisiis, 1884).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz