BCCCAP00000000000000000000583
60 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 6, n. 95 c) Sacramenta, dicunt fautores causalitatis moralis, exhibent co– ram Deo pretium sanguinis Christi in cruce effusi; sed haec doctrina videtur confundere sacrificium et sacramentum. Jamvero sunt res om– nino distinctae. Ergo... Nam sacrificium est utique exhibitio atque praesentatio, coram Deo Patre, meritorum Christi; est actus reverentiae, cultus et submissionis, qui eo vel magis commendatur quia est actio moralis Christi, quia ejus nomine et auctoritate celebratur... ; in sacrificio igitur nos agimus in Deum, per hoc quod ante ejus oculos praesentamus merita et passionem Christi. At in sacramentis aliter se habet res; nam est Deus qui, mediante sacramento, agit in nos; ideo dicitur, et est, signum practicum sanctifi– cationis nostrae. Ad rem P. De la Taille: «Minus congrua videtur ista (sero in scholas invecta) sententia; quasi per collationem sacramenti ali– quid proponeretur ob oculos Dei dignum quod nobis conciliaret gratiam. Iste processus est proprius sacrificii quod offertur, non sacramenti, quod confertur. In sacramentis etenim non sistitur ante Deum aliquod Christi opus, sed admovetur lwminibus Christi virtus. Ad nomines, non ad Deum, dirigitur significatio sacramenti... Non igitur, cum sacramentum exerce– tur, considerari debet Christus quasi movens Deum ad benefaciendum nobis, sed quasi ipse benefaciens nobis; primo movens quidem ratione divinae naturae, secundum quam agit ut causa principalis una cum Patre et Spiritu Sancto; secundo, ratione suae humanae naturae, quae, mota a causa prima, rursus ministros movet sacramenti; adeo ut motio divina per humanitatem Christi et ministri actionem pertingat usque ad effectum sacramentalem; per prius quidem ad effectum significatum et significantem; per posterius vero ad.effectum significatum tantum» (19). Quare etiam el. Billot eamdem hujus sententiam dedit refutationem: «Hinc, r;icut ratio sacrificii et ratio sacramenti sunt duae rationes es– sentialiter diversae, ita modus causandi, qui sacrificio proprius est, es– sentialiter differt a modo causandi qui consideratur in sacramentis. Et sacrificium quidem causat impetrative, ut omnes concedunt, quia ad hoc ipsum fuit institutum... Sed cum hujusmodi causalitas sit omnino ex– tra formalem rationem sacramenti, non est in praesenti ullatenus at– tendenda» (20). d) Tandem «esto quod sacramenta causarent praesentando Deo me– rita crucis; at certe non causarent significando gratiam» (21). Jamvero oportet 0mnino dicere quod sacramenta significando causent g:ratiam, quia sacramenta sunt signa, et propria signi operatio est speciem sui sensibus ingerere; causalitas igitur et significatio debent inveniri in eadem linea atque in eodem ordine, sicut in superioribus fuse explica– tum remanet. Non potest igitur admitti causalitas moralis sacramentorum. (19) DE LA TAILLE, Mysterium Fidei, pag,. 582, in nota. (20) BILLOT, OP. cit., pag. 118. (21) Ibid., pag. 12.0.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz