BCCCAP00000000000000000000583
58 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 6, n. 94 Tune apparuit duplex sententia; una, quae admittebat veram cau– salitatem efficientem, non quidem perfectivam relate· ad gratiam ipsam, sed utique ad quamdam dispositionem ad gratiam; altera, quae admit– tebat tantum causalitatem moralem, quatenus adsistebat sacramento virtus divina, quae· causabat gratiam. En quomodo has opiniones describat ipse Stus. Bonaventura: quaerit Stus. Doctor «utrum sacramenta sint gratiae effectiva», et respondet quod opinio quaedam dicit «quad in sacramentis est aliqua virtus creata, ver quam influunt in animam et habent rationem causandi differen– ter... Et haec opinio est magnorum». «Est etiam aliorum magnorum circa hoc opinio, dicentium quod in sacramentis non sit causalitas neque virtus aliqua, nec effectiva nec .dispositiva ad gratiam... Sacramento enim dicunt assistere divinam vir– tutem, quae est causa gratiae... Dicunt ergo quod sacramenta dicuntur habere virtutem, et dicuntur causa, et dicuntur efficere secundum cam– munem modum loquendi propter assistentiam divinae virtutis. Et si tu quaeras, utrum habeant virtutem aliquam creatam super increatam, res– pondent quod praeter virtutem increatam est dicere aliquam virtutem .habere sacramentum, sed extenso nomine virtutis...» Stus. Bonaventura de his duabus sententiis judicium tulit et dicit: «Utraque harum positionum satis videtur probabilis: haec tamen (sci– licet secunda) mihi videtur ad sustinendum facilior; nescio tamen ,quae sit verior, quia cum loquimur de his quae sunt miraculi, non mul– tum adhaerendum est rationi.» Et in alio loco rursus examinat quaestionem et dicit: «Haec omnia et multa alia circa hoc valde difficile est intelligere et explicare. Quae non idcirco narro, quia credam esse insolubilia, vez ut per ipsa istam im– :probem positionem, sed ut ostendam, me ipsam non plene intelligere, et ideo nec a/firmare, nec negare velle; quia, etsi ipsam non clare intelli– gam, hoc tamen scio et intelligo, quad plura pote-st Deus /acere, et etiam in ipsis sacramentis facit, quam nos possumus intelligere. Unde confu– giendo ad mirabilem Dei potentiam, omnia ista possumus facile decli– nare ...» _(14). Hanc opinionem secuti sunt Scotus, ejusque discipuli Petrus de Allia– ,co, Gábriel Biel ,(15). Cum in hac sententia, nulla, uti videtur, concedatur sacramentis cau– .salitas proprie dicta, aliqui moderni Theola,gi sententiam Magistrorum quadantenus modificare ausi sunt, non tamen relate ad influxum sacra– menti in collationem gratiae, sed relate ad considerationem ritus sacra– mentalis. Quare dixerunt, sacramenta esse actiones Christi, quae ejus meritis (14) {15) In IV Sentent., dist. 1, q. 4; quoad mentem STI. BONAVENTURAE;_ c!r. LAM– PEN, De causalitate Sacramentorum juxta Stum. Bonaventuram, 1n Ant., 7 (1933), 377-424, in• quibus articulis propugnatur Stum. Doctorem, post ali– quam suae mentis mutationem, defendisse denique tandem causalitatem disposltivam intentionalem; recensionem vide in CollFranc., 1935, pag, 521. Cfr. etiam REMY, La causalité des sacrements d'apres Saint Bonaventure, iÍl EtFranc., 42 (1935). 324-339, ubi auctor propugnat Seraphicum Doctorem defendisse eamdem causalitatem dispositivam intentionalem. Sc0TUS, in IV Sentent., dist, 1, q. 2, n. 5, q. 5; PETRUS DE ALLIACO, in IV Sentent., dist. 1, q. 1, a. 1, concl. 3; OccAM, in IV Sentent., dlst. 1, q. 1, 2,0; DURANDUS, in IV Sentent., dist, 1, q. 14, n. 29; BIEL, in IV Sen– tent., dit. 1, q. 1, a. 2, concl. 7; cfr. O'NEILL, La causalité sacramentelle d'apres le Docteur Subtil, in EtFranc., 30 (1913), 141 sqs.; HuEBER, The doctrine of Ven. Jhon Duns Scotus concerning the causality of the sacre– ments, in FranStud., 4 (1927), 9-38.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz