BCCCAP00000000000000000000583
DE CAUSALITATE SACRAMENTORUM, th. 6, n. 92-94 67 dem non ad Spiritum Sanctum seorsim, sed ad complexum refertur «ex aqua et Spiritu Sancto»; Ergo necessario etiam aqua designatur ut causa regenerationis sub operatione Spiritus Sancti; quod per se - patet ex utriusque diVersa ratione ac natura» (9). Similiter alio in loco vim causandi tribuit Apostolus lavacro regene– rationis: «Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis Spiritus Sanc- ti> (10). . Et alibi: «Tune imponebant manus super illos et accipiebant Spiri-• tum Sanctum. Cum videret autem Simon quod per impositionem ma– nuum Apostolorum daretur Spiritus Sanctus ... » (11). Orones istae particulae per, e:x;, veram indicant causalitatein; negari igitur non potest quod, secundum sacram Scripturam, sacramenta Novae Legis sint causae efficientes instrumentales gratiae. Accedat praeterea communis Theologorum interpretatio, in omnibus ·istis aliisque similibus locis veram causalitatein admittentium: quod argumentum tam validum ac convincens videtur, ut aliqui theologi, qui ex sacra Scriptura fere non audent thesim probare, propter solam theologorum auctorttatem causalitatem admittunt in sacramentis. Pars. 2.ª: Non sunt causae morales gratiae. 93. Connexio materiae.-Causalitate sacramentorum jam probata et ab omnibus theologis jam admissa, quaeritur nunc quomodo concipienda sit praedicta causalitas; et nunc incipiunt disputationes Scholasticorum. Causa moraUs.-Ut superius audivimus, est illa quae sua bonitate aut dignitate aliquem movet ad aliquid efficiendum; si igitur sacra– . menta appellantur causae morales gratiae, eo ipso dicitur sacramenta, sua bonitate et valore, meritis nempe Christi dignificata, movere Deum ad conferendam gratiam. 94. Auctores istius sententiae.-Primis Theologiae temporibus, quan– do intellectus mysteria fidei sacramentorum perscrutari incoepit, Theolo– gi in varias abierunt sententias circa sacramentorum causalitatem; ali– qui, etsi paucissimi, dixerunt sacramenta Novae Legis gratiam continere, non aliter ac medicina continetur in. vase (12). «Si ergo vasa sunt spiritualis gratiae sacramenta, non ex suo sanant, quia vasa aegrotum non curant, sed medicina» _(Hugo a Sto. Victore). Haec tamen sententia statim derelicta est et. reprobata: «Non est ali– quomodo dicendum, ait Stus. Bonaventura, quod gratia contineatur es– sentialiter in ipsis sacramentis, tamquam aqua in vase, vel medicina in pyxide; immo, hoc intelligere est erroneum» .(13). (9) (10) (11) (12) (13) FRANZELIN, De sacramentis in genere, pag. 61. Ad Tit., 3, 5. Act. Apost., 8, 17; cfr. etiam I Tim., 4, 14; II Tim., 1, 6-7. Ita Huoo A STO. VICTORE, GULIELIV!US PARISIENl,~S, GULJ:EL. ALTISSIOD-OR!tN– SIS, PRAEPOSITIVUS, etc.; cfr. D. lTURRIOZ, La definición del Concilio ae Trento sobre la causalidad, ae los sacramentos, in EstEcl., 24 (1950), 291-339. In: IV sentent., dist. 1, a. 1, q. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz