BCCCAP00000000000000000000583

56 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 6, n. 90-92 Jamvero sacramenta sunt signa practica et efficacia pro quanto sig– nificationem suam conferunt, ut supra vidimus. «Quae cum ita sint, jam sequitur conclusio praecipui momenti. Si enim propria operatio signorum in quantum hujusmodi est ordinis in– tentionalis ( quippe consistit in ingerendo sui speciem sensibus), videtur necesse ut operatio eorum instrumentalis pertingat semper ad aliquid quod in eodem pariter ordine claudatur, nisi forte velimus adstruere vir– tutem connaturalem et virtutem instrumentalem quasi disparate se ha– bentes ad invicem, . et mere materialiter in eodem subjecto conjunctas. Ex qua statim destrueretur notio instrumenti quam recta ratio nobis suppeditat; et constanter retinuit Stus. Thomas, ubicumque docet sa– cramenta corporalia per propriam operationem quam exercent, effi– ciunt operationem instrumentalem ex virtute divina» (8). Quare si aliqua forma physica per signum practicum tamquam per causam instrumentalem inducatur, duobus modis poterit contingere: a) Vel quia signum practicum causa est alicujus entis intentionalis quod involvit, tamquam sui complementum, aliam formam physicam, sicut deputatio militis involvit habitum militarem, b) vel quia signum practicum causat aliquam. formam intentionalem, quae per se exigit et formam physicam; et tune signum practicum est causa instrumentalis dispositiva praedictae formae physicae, sicut jam de sacramentis dicendum et probandum est. Et his, quae ad rectam et adaequatam causalitatis sacramentorum intelligentiam mihi videbantur apprime necessaria, praemissis, statim veniendum est ad probationem ipsius thesis. 91. Censura.-Quod sacramenta Novae Legis sint causae instrumen– tales gratiae, est doctrina omnino certa, quae ab omnibus theologis sustinetur: adverte tamen adfuisse aliquos theologos qui dicebant sa– cramenta esse conditiones sine quibus non, causas lato sensu ... ; sem– per tamen uno vel alio modo dicebant sacramenta Novae Legis, per oppositionem ad sacramenta Veteris Testamenti, causare sanctificatio– nem... ; ideoque optimo jure possumus dicere hanc doctrinam esse com– munem apud omnes theologos, dummodo non determinetur influxus causalis a Theologis disputatus, utrum scilicet sit physicus vel moralis aut intentionalis. 92. Probatur ex Sacra Scriptura.-Et revera in sacra Scriptura non tantum collatio gratiae et ejus infusio exhibentur consequenter ad positionem et applicationem signi sensibilis, sed etiam explicite indicatur modus quo signum sacramentale influit in gratiam'- tamquam in ejus effectum; siquidem: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei»; in hoc textu apparet aquam po– sitive influere in regenerationem hominis: «ubi partícula causalis certe designat Spiritum Sanctum ut causam regenerationis; atqui una et ea- (8) BILLOT, op. cit., pag_ 66.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz