BCCCAP00000000000000000000583
DE OAUSALITATE SACRAMENTORUM, th. 6, n. 89-90 55 ductlonem effectus qui suae naturae non competit; nunc igitur specla- 11s institui debet consideratio circa naturam praedictae virtutls. 90. Quaéritur proinde in quo haec virtus consistat?-Si illa notissi– ma, quae apud nos sunt, instrumenta, considerentur; videntur ea ad duas categorias valde diversas ac notabiles reduci posse: alia enim sunt, quae virtutem ordinis physict, alía vero, quae virtutem ordinis inten– tionalis, accipere videritur; sic e. g. serra, securis, calamus... , quamdam virtutem ordinis physici recipiunt, vi cujus non tantum scindere, aut atramentum extendere valent, sed etiam formam artis et scriptu,ram sciunt conficere. Sed alia sunt, (ad quorum genus pertinent signa), quae yirtutem ordinis intentionalis participant, et valent exterius deferre conceptiones et ordinationes intellectus; sic e. g. documenta, quibus jura conferuntur: sic judicis sententia, sic legis promulgatio, quibus ordinationes nostri intellectus exterius deferuntur, et causant, sive jus ad rei liberationem, sive legi subjectionem... . ' Et, quia de signo sacramentali quáestio praecipue a nobis moveatur, .sedulo perscrutari oportet quaenam sit ipsius signi propria et connatu– ralis operatio, quaenam vero ejus operatio instrumentalis. Nunc autem, ab omnibus clare inteUigitur propriam signi operatio– nem esse nostris sensibus ingerere speciem sui, et operationem instru– mentalem esse, ingerendo speciem sui, aliquid aliud in cognitionem ve– nire, secundum notam Sti. Augustini deflnitionem. At in hac re distinctione Opus est: sunt enim signa naturalia quae · nexum ex natura rei dicunt inter rem significantem et rem quam inno– tescunt; sic e. g. inter fumum et ignem. Sacramenta sunt signa, non quidem naturalia, sed liberae institu– tionis, et ideo inter rem significantem et rem significatam non adest nexus ex natura reí; quare praedictus nexus debet per intellectum suppleri mediante intentione agentis vi cujus fit ut res significans subsit institutioni Christi; et tune, sed et tune tantum, signum, praeter spe– eiem quam ingerit sensibus, facit aliquid aliud in cogitationem venire. «Quandoque, connexio non est nisi ex institutione, et tune signum non habet ex propriis ut per speciem sensibus ingestam, ingerat aliquid aliud, seé{ hoc habet tantummodo in quantum subest institutioni et disposi– tioni intellectus qui signo utitur. Unde praeter operationem propriam, attenditur ibi operatio quaedam instrumentalis, ex virtute scilicet quae non residet in signo sibi connaturalis, sed ei ab intellectu movente inest ... Dicendum igitur quod signa sunt instrumenta intentionalia, ex propria quidem virtute speciem sui sensibus ingerentia, ex virtute autem instrumentali reconditas intellectus conceptiones notificantia» (7). At nondum satis, nam signa intentionalia duplicis generis sunt, alia, mere speculativa, quae tantummodo valent conceptiones intellectus ex– terius deferre; alia vero, practica, seu efficacia, quae rem, quam sig– nificant, conferunt et causant. ~~:--- (7) BILLOT, op. cit., pag. 65.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz