BCCCAP00000000000000000000583
54 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 6, n. 89 nihil ibi ageret secundum illud quod est sibi proprium, frustra adhibe– retur ad agendum» (2). b) Quod virtus instrumentalis oportet subjectar! in ipsissima actione qua instrumentum opEratur aliquid sibi proprium, tamquam aliqua istius elevatio et ampliatio; ita debet hoc intelligi ut actio propria instrumenti sese habeat tamquam quaedam inchoatio, quae perficitur per virtutem instrumentalem. Ait enim Stus. Thomas quod: «instrumentum non per– ficit instrumentalem act.ionem nisi exercendo actionem propriam,' scin– dendo enim facit lectum» (3). Haec animadversio quanti momenti sit, necesse non est dicere; nam statim apparet signum sacramentale, quod probabitur esse causa 1nstru– mentalis, debeat significando causare, non aliter ac securis scindendo facere lectum,· cum igitur virtus signi propria et connaturalis non sit physica, nec virtus instrumentalis el communicata, physica esse po- terit. · c) Tandem, quod virtus instrumentalis et virtus propria debeant in– veniri in eadem linea operationis, ita ut «actio alicujus, etiamsi sit ejus ut instrumenti, oportet ut ab ejus potentia egrediatur» .(4). Et ex hac consideratione concludit Sanctus Thomas quod creatura non possit assumi a Deo tamquam causa instrumentalis creationis; cum Enim creatio exigat potentiam infinitam, et haec non possit subjectar! in potentia •finita, impossiblle est quod ci:eatura sit causa instrumentalis creationis. «Cum omnis creaturae potentia sit finita, impossibile est quod aliqua creatura ad creationem operetur, etiam quasi instrumentum; nam, crea– tío infinitam virtutem requirit in potentia a qua egreditur» _(5). Et cum de formis quae non educuntur de potentia materiae, eadem sit ratio, ideo docet Stus. Thomas quod creatura nequit esse causa instru– mentalis perflciens animae, quippe ad creationem istarum formarum potentia infinita etiam requiratur. Attamen cum, tum anima, tum gratia, recipiantur in materia, quae potest per convenientes subjecti dispositiones praeparari, docet Angeli– cus crEaturam posse esse causam instrumentalem, non quidem perficien– tem, sed utique disponentem, tum infusionis animae, tum infusionis gra– tiae; quoad anlmám, res clare constat in generatione novi hominis, nam in •ea semen patris causa non est perficiens animae _(quippe quae a Deo immediate creatur), sed est causa inductiva dispositionum materiae, qui– bus positis, exigitur infusio animae; sed nec, secundum Stum. Thomam, alitEr se nabet res in sacramentis; nam sacramenta «ad ultimum effec– tum, qui est gratia, non pertingere etiam instrumentaliter, nisi disposi– tive, in quantum hoc ad quod instrumentaliter effective1 pertingunt, est dispa,sitio, quae est necessitas, quantum in se est, ad gratiae susceptio– nem» (6). Haec tria capita bene in mente retineas, ut causalitatem, quam pos– tea defendemus, clare intelligas. Ex his, quae hucusque vidimus de causa instrumentali, jam liquet causam instrumentalem constitui in esse instrumenti per hoc quod acci– pit a causa principali quamdam virtutem, vi cujus illa elevatur ad pro- (2) I, q. 45, a. 5. (3) III, Q. 26. a. 4. (4) De Pot., q. 3, a. 4. (5) Ibid. (6) In IV_ Sentent., disp. 1, a. 4, q. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz