BCCCAP00000000000000000000583

DE CAUSALITATE SACRAMENTORUM, th. 6, n. 87-89 53 le est primum movens; agens autem instrumentale est movens motum... Se<J, sciendum est quod actio instrumenti quandoque pertingit ad ultimam perfectionem quam principale agens inducit, aliquando autem non. Semper tarnen pertingit ad aliquid ultra id quod sibi competit secundum suam naturam, sive illud sit ultima forma, sive dispositio» (1). 88. Nota bene.~Sunt aUqui auctores qui adhuc distinguunt causam efficientem moralem, et dicunt causam efficientem moralem esse eam quae aHqua bonitate et dignitate sua movet agentem intellectualem ad aliquid efficiendum; ille igitur influxus, qui est de essentia causae effi– cientis, esset influxus moralis. Attamen non videtur llanc causam moralem efficientem esse admit– tendam, quia illa est vel'.'.a causa efficiens quae actione sua aliquid e.ffi- · cit; jamvero illud quod sua bonitate vel dignitate alterum movet, non movet per actfonem, sed per modum objecti apprehensi; ideoque ejus causalitas videtur esse reducenda ad causalitatem finis. His de causis in genere praemissis, necesse est ad nostram conside– rationem animum convertere; sacramenta enim dicuntur causae effi– cientes instrumentales, non vero principales; at quaenam est causae effi.:. cientis instrumentalis essentia? Ut huic interrogationi satis faciamus, haec omnino essential.ia praemittenda censemus: 89. Quid sit causa effi.ciens instrumentalis.-Causa efficiens instru– mentalis ea est quae in tantum movetur in quantú.m mota a causa principali; indiget enim motione alterius ut ipsa operetur effectum ad cujus exsecutionem non habet .virtutem propriam. In hujus effectus. operatione duo debent sédulo distingui: Unum, quod duplex est operatio, qua mediante, attingit ad effectum cujus dici– tur instrumentum; nam instrumentupi, qua tale, aliquid operatur de suo, et aliquid ut elevatum a causa principali; sic e. g. securis aliquid operatur de suo, quod est ei proprium, nempe scindere; aliquid vero, ut elevata ad rationem instrumenti. nempe scindendo facere lectum. Alterum, quod huic duplici operationi correspondet duplex virtus qua operatur; una, quae est instrumento propria et connaturalis; altera, quae est a principali agente ei derivata; sic e. g. in securi, virtus ei propria et connaturalis est ipsa acuitas dentaturae qua scindit;. virtus autem derivata est ille motus vi cujus potest, scindendo, facere lectum. Jamvero nos in praesenti loquimur de illo motu, causae instrumen– tali communicato, vi cujus elevatur ad operandum ultra suam virtutem connaturalem. Antequam tamen ad illius virtutis instrumentalis essentiam consi– derandam venianius, tria notatu dignissima occurrunt: a) Quod instrumentum aliquid debet operari de suo, secus indiffe– rens esset quaelibet instrumenti assumptio ad quodlibet effectum obti– nendum, quod constat esse falsum. «Causa secunda instrumentalis non participat actionem causae superioris, nisi in quantum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad effectum principalis agentis. Si igitm: (1) In IV Sentent., dist. 1, q. 1, a. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz